Theodora (senatrix)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d4/Marozia_e_Teodora.jpg/220px-Marozia_e_Teodora.jpg)
Theodora senatrix, etiam Theodora maior dicta (nata ad annum 870, mortua post annum 916) fuit femina nobilis Romana, uxor Theophylacti I Tusculani, vestararii et magistri militum, mater Marotiae et avia Ioannis XI papae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Theodora fuit avia Ioannis XI papae, filii Marotiae, et - secundum Liutprandum Cremonensem et Librum Pontificalem - Sergii III papae. Tertius fons autem, Flodoardus Remensis (c. 894-966), refert Ioannem XI fratrem Alberici II fuisse, qui ex Marotia et Alberico I genitus esset. Si verum est, etiam Ioannes verisimiliter est Marotiae et Alberici I filius.
Fontes parci et contradictorii sunt: Liutprandus Theodoram concubinam papae Sergii III fuisse vult; eam scortum impudens sive meretricem satis impudentissimam dicit, quae Romanae civitatis non inviriliter monarchiam obtinuit.[1] Hic episcopus Cremenensis autem nequaquam sine ira et studio scribere solebat, cum factionis imperialis esset, immo vero adversarios acriter agressus est.[2].
Contra alius historicus coaequalis, Eugenius Vulgarius, Theodoram virtutum plenam fuisse narrat,[3] quod non minus dubium est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ferdinand Gregorovius: Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter. München 1978.
- Pierre Riché: Les Carolingiens, une famille qui fit l'Europe. Parisiis: Hachette, coll. « Pluriel », 1983 (iterum impr. 1997), ISBN 2-01-278851-3
- Daniela Schumacher-Immel: Theodora, die Ältere. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 11, Bautz: Herzberg 1996, ISBN 3-88309-064-6, Coll. 919–920.
- Jean-Charles Volkmann: Bien connaître les généalogies des rois de France. Éditions Gisserot, 1999, ISBN 2-87747-208-6
- Lexikon des Mittelalters. Monaci 2002.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Liutprandi Antapodosis II,48
- ↑ Vide e.g. commentationem de Liutprando in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice); in fine commentationis legitur: he is ever a strong partisan and is frequently unfair towards his adversaries.
- ↑ George L. Williams: Papal Genealogy. The Families And Descendants Of The Popes. Éditions MacFerland: Jefferson 1998, p. 13.