Statio navalis
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Statio.
Statio[1] navalis (Graece λιμήν) est locus natura vel arte sic paratus, ut navibus quiescentibus idoneus sit et easdem a ventis tempestatibusque defendat. Saepe crecca vel sinus marinus parvus est. Stationes artificiosas moles fluctifragas saepe habent et canales subaquaneos, qui sinum altiorem reddant. Stationes navales publicae, mercatoriae, militares esse possunt.
Paene idem est statio navalis ac portus, qui autem si magnus sit, plures stationes habere potest.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. Caesaris De bello civili III 8: stationes . . . classibus occupavit; Guilielmus Henricus Bardili(de) ad Cornelium Nepotem de Piraeo portu tres stationes habente, — vol. I (Stutgardiae: 1820), 97.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad stationes navales spectant. |
Vide stationes navales in Victionario. |
- De stationibus navalibus in Encyclopaedia Britannica.
- De statione navali in Encyclopaedia Russica magna.
- "Harbor Maintenance Finance and Funding" (PDF). Congressional Research Service.