Jump to content

Spermophilus

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Rodentia 
Familia : Sciuridae 
Tribus : Marmotini 
Genus : Spermophilus 
Cuvier, 1825
   
Palaeontologia
Miocaeno medio – Recens
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Spermophilus suslicus, species cuius corpori superiori sunt maculae albae.

Spermophilus (Graece σπέρμα 'semen' + φίλος 'amator'[1]) est genus parvorum mammalium familiae Sciuridarum ordinis Rodentium. Generi secundum traditionem erant permultae species, quae per Europam, Asiam, et Americam Septentrionalem vagabantur, sed haec taxinomia paraphyletica est, quia Cynomys, Marmota, et Ammospermophilus certe sunt taxa distincta. Ergo, omnes species olim generi Spermophilo in America Septentrionali tributae in alia genera nuper digeruntur, ut species Europaeae et Asianae veri Spermophili maneant, duabus Urocitelli speciebus Asianis exceptis.[2]




Ammospermophilus



Notocitellus





Urocitellus



Marmota



Spermophilus sensu stricto




Otospermophilus



Callospermophilus





Ictidomys




Poliocitellus




Cynomys



Xerospermophilus







Coniunctiones inter Marmotinos secundum data cytochromatis b (Helgen et al., 2009: fig. 2); genera olim in Spermophilo typis pinguibus imprimuntur.

Species exstantes

[recensere | fontem recensere]
  • Spermophilus sensu stricto

Inter species praehistoricas erant

Praeterea, Spermophilus citelloides, ex Pleistocaeno medio et primo Holocaeno Europae, cum Spermophilo suslico vivo artissime coniungi videtur.[3]

  1. Palmer, T. S. (1904). "Index Generum Mammalium: a List of the Genera and Families of Mammals". North American Fauna 23: 639 .
  2. Helgen Kristofer M (2009). "Generic revision in the Holarctic ground squirrel genus Spermophilus". Journal of Mammalogy 90 (2): 270–305 .
  3. Sinitsa, Virág, Pazonyi, et Knitlová 2019.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Helgen, Kristofer M., F. Russel Cole, Lauren E. Helgen, et Don E. Wilson. 2009. "Generic Revision in the Holarctic Ground Squirrel Genus Spermophilus. Journal of Mammalogy 90 (2): 270–305. doi:10.1644/07-MAMM-A-309.1. PDF. Archivum.
  • Sinitsa, Maxim V., Attila Virág, Piroska Pazonyi, et Markéta Knitlová. 2019. "Redescription and phylogenetic relationships of Spermophilus citelloides (Rodentia: Sciuridae: Xerinae), a ground squirrel from the Middle Pleistocene – Holocene of Central Europe." Historical Biology 1–21. doi:10.1080/08912963.2019.1677640. ISSN 0891-2963. Editio interretialis.
  • Sinitsa, Maxim V., Natalia V. Pogodina, et Lyudmila Y. Кryuchkova. 2019. "The skull of Spermophilus nogaici (Rodentia: Sciuridae: Xerinae) and the affinities of the earliest Old World ground squirrels." Zoological Journal of the Linnean Society 186 (3): 826–64. doi:10.1093/zoolinnean/zly092.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Spermophilum spectant.
Vide "Spermophilum" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks