Scopuli Liancourtenses
Appearance
Scopuli Liancourtenses,[1] Coreane Dokdo (독도/獨島 "sola insula") et Iaponice Takeshima (たけしま / 竹島 "insula bambusearum")[2] sunt grex parvarum insularum medio Mari Iaponico (Mari Orientali) sitarum. Maiestas insularum a Iaponia et Corea Meridiana disputatur. Apud hos partem comitatus Ulleung provinciaeque Gyeongsangbuk-do, apud illos partem municipii Okinoshima praefecturae Shimanensis constituere censentur.
De facto maiestas Coreae Meridianae est, quae saepe insulas classi perlustrat et visitatores gerit. Per hanc tutelam fere tres milliones visitatorum ab anno 2005 ad mensem Aprilis 2023 in insulas ingressi sunt.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer binomen "Genotia Liancourtensis".
- ↑ "Seoul and Tokyo hold island talks," BBC, 20 Aprilis 2006.
- ↑ "독도: 주민 · 입도관련," 대한민국 외교부
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad scopulos Liancourtenses spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 37°14′30″N 131°52′0″E • OpenStreetMap • GeoNames |
- De Scopulis apud situm Coreanum. Cuius versiones in Coreano, Anglico, Arabico, Sinice, Batavo, Francico, Hindu, Italice, Iaponico, Lusitano, Russo, et Hispanico praebentae sunt. Nexus infra versionis Anglicae.
- De Scopulis apud situm Iaponense
- Nomina archipelagi, apud situm Francicum