Jump to content

Relativismus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Relativitas (discretiva).

Relativismus est doctrina philosophica quae veritates absolutas vel universales esse posse negat, ac praecipit veritatem dictorum semper condicionalem esse: omnia enim dicta dependere ex condicionibus, quarum veritas rursus quibusdam nitantur condicionibus, quarum veritas rursus in quibusdam consistere condicionibus, quarum veritas rursus ... etc. Quae condicionum series denique temporalibus et quidem arbitrariis conventionibus subiectivisve persuasionibus terminatur. Constat igitur dictorum veritatem non absolutam sed ita relativam esse, ut veritates non ad universalia et perpetualia sed ad mutabilia et incerta, sicut mores gentium et quotidianas cogitandi consuetudines, referantur.

Relativismus non solum scientiam certam negat sed etiam adfirmat mores hominum et gentium non esse in universalibus legibus positos.

Nexus interni