Reinerus Haseloff
Reinerus Haseloff (natus 19 Februarii 1954 vico Bülzig apud Salinas Saxonicas) vir publicus Theodiscus factionis CDU est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Haseloff, postquam testimonium maturitatis accepit, annis 1973 - 1978 Dresdae et Berolini physicae studebat et diploma accepit. Deinde in Instituto Circumiectuuum explorandorum laboravit. Anno 1991 doctor physicae promotus est. Annis 1992 - 2002 Haseloff director magistratus laboris Wittenbergae fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Haseloff uxorem duxit atque duos liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Haseloff iam tempore Rei publicae Democraticae Germanicae - anno 1976 - sodalis CDU factus est. Anno 1990 inter rectores factionis terrae electus est et ab anno 1994 praeses vicarius factionis CDU Saxoniae-Anhaltini et ab anno 2008 et soldalis gremii regnantis totius CDU est. Anno 2002 secretarius statalis in Administerio Oeconomiae et Laboris Saxoniae-Anhaltini nominatus et anno 2006 ipse administer factus est. Anno 2011 candidatus suae factionis praesidis ministrorum Saxoniae Anhaltini et successoris Gualphangi Böhmer erat[1] et deinde cum SPD novum foedus regnandi signavit, postquam CDU electione 20 Martii 2011 32,5 per centum suffragiorum accepit et fractio fortissima in senatu terrae est. Die 19 Aprilis praeses ministrorum Saxoniae Anhaltini electus est[2].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Administerii Oeconomiae et Laboris Saxoniae-Anhaltini (lingua Theodisca)
Notae
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Reinerus Haseloff spectant. |
Annis 1945 - 1952: Erhardus Hübener | Wernerus Bruschke Ab anno 1990: Gerhardus Gies | Wernerus Münch | Christopherus Bergner | Reinhardus Höppner | Gualphangus Böhmer | Reinerus Haseloff | |
Badenia-Virtembergia: Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) |Bavaria: Marcus Söder (CSU) |Berolinum: Michael Müller (SPD) |Brandenburgum: Dietmarius Woidke (SPD) |Urbs Hanseatica Brema: Carsten Sieling (SPD) |Hamburgum: Petrus Tschentscher (SPD) |Hassia: Volkerus Bouffier (CDU) |Megalopolis-Pomerania Citerior: Manuela Schwesig (SPD) |Rhenania Septentrionalis et Vestfalia: Henricus Wüst (CDU) | Rhenania-Palatinatus: Maria-Ludovica Dreyer (SPD) |Saravia: Tobias Hans (CDU) |Saxonia: Michael Kretschmer (CDU) | Saxonia-Anhaltinum: Reinerus Haseloff (CDU) |Saxonia Inferior: Stephanus Weil (SPD) |Slesvicum et Holsatia: Daniel Günther (CDU) |Thuringia: Bodo Ramelow (Sinistra) | |