Recens lacus
Recens lacus[1] (Theodisce Frisches Haff), qui in Polonia nunc sinus Vistulensis[2], in Russia sinus Calininopolitanus[3] appellatur, est maxima Baltici maris sinus vel lacuna, quae in eius litore meridiano et orientali in Borussia Orientali patet. Lingua terrae Vistulensis longissima lacunam a sinu Venedico maris Baltici separat. Lacustrina pars orientalis ad regionem Calininopolitanam Russiae pertinet, pars occidentalis ad Poloniam.
Lacuna paene dulcis est, nam multa flumina in eam effunduntur, quorum maxima sunt Pregella et Nogatus, Vistulae ramus. Cum mari freto tenui coniuncta est, ubi iacet Pillavia. Calininopolis in litore lacunae Recentis, in ostio Pregellae fluminis stat, et Hieropolis haud longe a litore sita est. Litora lacunae humilia et paludinosa plerumque sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 240. Vel Habus lacus, Venedicus lacus.
- ↑ Zalew Wiślany.
- ↑ Калининградский залив.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 54°28′35″N 19°46′4″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |