Georgica (Quintilii)
Appearance
(Redirectum de Quintilii)
Georgica opus fuit fratrum Quintiliorum (Sextus Quintilius Valerius Maximus et Sextus Quintilius Condianus), qui coaevales imperatoris Marci Aurelii a Commodo interfecti sunt. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta e Georgicis Quintiliorum dempta. Eorundem opere adscribendum est et citatio Athenaei qui in Deipnosophistis sic scribit: "Auctores Georgicorum fratres libro 3o ita scribunt: Et fraxino et terebinthum quae Syri nunc vocant pistacia."
Index fragmentorum
[recensere | fontem recensere]- Athenaeus, Deipnosophistae 649e: de fraxino et pistacia.
- Fragmenta Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servata[1]
- Geoponica 1.9: de ortu et occasu stellarum.
- Geoponica 2.21: de stercore.
- Geoponica 2.40: de leguminibus, cannabe, lino.
- Geoponica 3: calendarium rei rusticae (e Quintiliis et Varrone).
- Geoponica 5.8: qualia esse oporteat pagenda sarmenta, et a quali vitis parte, et utrum a nobellis aut vetulis vitibus detracta sarmenta plantare oporteat.
- Geoponica 5.14: de differentia viviradicum plantarum et earum quae a sarmento oriuntur.
- Geoponica 7.1: de differentia fructuum.
- Geoponica 9.10: quomodo oleas florentes et fructuosas faciamus, et quomodo aegrotantes curemus.
- Geoponica 10.2: quo tempore et quando arbores plantandae sint.
- Geoponica 10.22: de plantatione pirorum et cura, et ne quid lapidosum habeant.
- Geoponica 10.88: de cura arborum flores abiicientium aut quibus folia defluunt.
- Geoponica 11.3: de insitione lauri et satione et transplantatione.
- Geoponica 12.19: de cucurbitis et cucumeribus, et medela ex ipsis, et quomodo utraque sine semine interno proveniant, et praecocia fieri queant.
- Geoponica 14.6: de columbario.
- Geoponica 14.22: de anseribus.
- Geoponica 17.5: de admissura.
- Geoponica 18.11: ut oves et caprae peste non laborent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
- Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xvii-xix
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.