Porta:Norvegia
Porta Norvegiae
[recensere]
IntroductioRegnum Norvegiae sive Norvegia (-ae f.) (Norvegice: Norge seu Noreg) est septentrionalissima civitas in Scandinavia. Incolae circiter 5 000 000 sunt. Finitimae nationes sunt Finnia, Suecia et Russia. In Norvegia est monarchia constitutionalis in quo res publica geritur cum auxilio parlamenti. Regis dinastia mixtum de Glucksburgis familiis est, origine de familia theodisca Schleswig-Holstein. Nunc plurima regis Haraldi V officia sunt ad representandum, sed rex autem imago unionis nationis est. Cum Constitutio anno 1814 Regi dedisset magnam potestam ad statuendum, "Rei publicae Concilium" semper exercerat pro Rege rem publicam. Sic potestam, qua manet in Rege, est ex magna parte ficta, sed in nonnullis occasionibus sicut Bello orbis secundo Rex demonstravit magnam constantiam sicut cum declaravit sese ivisset si Parlamentum Germanorum rogationes acceptavisset. Rei publicae concilium ab Primo Ministro et alteriis ministriis compositum est, de iure subditum a Rege. "Parlamentarismum" sese evolvit a 1884 et intentum est Parlamentum numquam contra "Cabinet" debet esse. Rex in Septembre omnium annorum, legatos ad Norvegiensam domus recipit, et de iure is est autem Dux Defensionis Exercitus Norvegiae et Dux Ecclesiae Norvegiae.[recensere]
Commentatio selectaBerga est urbs Norvegica mari adiacens et caput provinciae Hordaland. Anno 2012 264 785 homines Bergam incolunt, ergo haec urbs secunda post caput Asloam Norvegiae est quod ad incolas pertinet. Berga in occidentali Norvegiae litore patet, et porta fiordorum Norvegiae habetur. Vicus Bryggen in classem patrimonii humanitatis ab Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum concilio positus est. Berga condita anno 1070 ab Olafo Kyrre est et caput Norvegiae fuit usque ad annum 1299. Mansit tamen urbs maxima numero incolarum et maximum forum Norvegiae usque ad saeculum XIX. Fundamenta eius divitiarum erant et adhuc sunt merces maritimae, praesertim asellum. Incolae Bergae pisces siccos et cum sale vendebant mercatoribus qui abhinc ad Europae fora mittebant. Germani ligae hanseaticae multas naves Bergae habebant sed anno 1349 traditur pestem exarsisse e nave anglica. Anno 1360 Berga cum Hansae urbis se coniunxit. In urbe Hanseatici vicum suum occupabant, quem regebant sua sponte, et fruebantur magnis beneficiis, tamquam commercio reservato cum piscatoribus qui aestate Bergam adibant a Norvegia septentrionali, sed inter Germanos et Bergae incolas etiam fuerunt interdum rixae et violentiae.[recensere]
Provinciae[recensere]
Portae aliae |
Imago selecta[recensere]
Categoriae[recensere]
Scin tu … ?
Tu quoque adiuvare potes
|
Vicimedia
Vicimedia Communia plura habent quae ad Norvegiam spectant. |