Polygynia legitima et exercita. Status legitimus ignotus vel ambiguus. Polygynia plerumque contra leges, sed usus non plene scelestus. Polygamia plene contra leges et abolita, et usus plene scelestus.
Polygamia (Graece πολυγαμία 'multinubentia'[1]) est matrimonium quod binos vel plures socios amplectitur, et in polyamoriam, latiorem categoriam, digeri potest.[2][3] Disertius, coniunctio cum singulus homo plus quam unam maritam simul habet polygynia, cumque singula mulier plus quam unum maritum habet polyandria appellatur. Matrimonium quod plures maritos maritasque comprehendit polyamoria[4] vel matrimonium gregis vel coniunctum[5] appellari potest. Verbum modis simillimis in anthropologia socialis et sociologia adhibetur, atque in sermone vulgari. Contra, monogamia est matrimonium quod solum in binis partibus consistit. Vocabulumpolygamia, sicut monogamia, sensu de facto saepe adhibetur, num coniunctio a civitatelegitime agnoscatur annon. In sociobiologia et zoologia, investigatores polygamiam sensu lato adhibent ad quodque genus coitionis iteratae significandum. In civitatibus polygamiam non sinentibus, homo qui se cum alio homine in matrimonio coniungit cum iam legitime in matrimonio ad primum maritum coniunctus bigamiam scelus admittit.
Princeps Manga Bell et uxores dilectae.Uxores vetus et nova.Pictura ab Azim Azimzade facta (1935).
Polygamia late per orbem terrarum probatur. Secundum Ethnographic Atlas, ex 1231 societatibus observatis, 186 fuerunt monogamicae, 453 polygyniam raram, 588 polygyniam plurem, et quattuor polyandriam habuerunt.[6] Eodem tempore, adeo intra societates quae polygyniam sinunt, vera consuetudo polygyniae inaequaliter fit. Sunt autem exceptiones: in Senegalia, exempli gratia, paene 47 centesimae matrimoniorum sunt multiplices.[7] Intra societates polygyniam faventis, plures uxores habere status signum saepe fit, quod divitias, potestate, et famam significat.
↑Anglice: "contradictory concerns of nostalgia for traditional African culture versus critique of polygamy as oppressive to women or detrimental to development." Zeitzen 2008:5.
Hillman, Eugene. 1975. Polygamy Reconsidered: African Plural Marriage and the Christian Churches. Novi Eboraci: Orbis Books. ISBN 0-88344-391-0.
Korotayev, Andrey. 2004. World Religions and Social Evolution of the Old World Oikumene Civilizations: A Cross-cultural Perspective. Lewiston Novi Eboraci: Edwin Mellen Press. ISBN 0-7734-6310-0.
Van Wagoner, Richard S. 1992. Mormon Polygamy: A History. Ed. 2a. Utah: Signature Books. ISBN 0-941214-79-6.
Wilson, E. O. 2000. Sociobiology: The New Synthesis. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-00235-0.
Zeitzen, Miriam Koktvedgaard. 2008. Polygamy: a cross-cultural analysis. Berg. ISBN 1-84520-220-1.