Moscua, Tertia Roma
Suadetur ut haec commentatio ad "Mosqua tertia Roma" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to Mosqua tertia Roma. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Mosqua tertia Roma zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Mosqua tertia Roma. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
"Mosqua tertia Roma"[1] est dictum quod primum in litteris Philothei (Филофей), senis monasterii Eleasari Pscoviae sito, Basilio III, scriptori Misiur Munechino et Ioanni IV missis invenimus. Eo ex tempore hac doctrina imperiali iterum atque iterum imperialismi Imperii Russici corroborandi adhibita est, postea verum Unionis Socialisticae firmandi causa.
Secundum hoc doctrinam, prima Roma fuit Roma, urbs et caput Imperii Romani, cuius occasus schisma anni 1054 atque adoptio? religionis Catholicae existimatur. Itaque nova Roma Constantinopolis fuisse opinantur, quam anno 1428 iniendo unitatem? ecclesiarum Florentiae decreta funditus corruptam fuisse censuerunt.
Significatio nominis Tertia Roma initio minime propagatio imperii sed tamquam apocalyptica percipiebatur, quod ducatus Moscoviae unus inter corruptio? omnium mundi Christiani nationum fidem veram praeservaret, quae notio inter fideles Orthodoxi, cum et Catholicismum et Islam sectas Christiani fundamenti putabant, latissime disseminatum erat. Quapropter Moscuam illis Israelitis comparaverunt, qui tempore prophetae Eliae simulacrum Beli adorare recusavissent. Volventibus annis, haec doctrina denique causa propagationis imperii Russi facta est.
Nam Vladimirus I dux Kioviae anno 989 Annam, uxorem imperatoris Basilii II, in matrimonium duxit religionemque orthodoxam una cum universo populo suo accepit. Ex fere tempore expugnationis Constantinopolis Ecclesia Orthodoxa Russica se heridem utriusque Romae putat omniumque caput fidelium Orthodoxorum. Quod Sophia Palaeologa, necessaria ultimi imperatoris Byzantini, Constantini XI Palaeologus, Ioanni III nupsit hanc doctrinam firmavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Praefatio Ioannis Krajcar SI in Concilium Florentinum: documenta et scriptores, vol. 11, Acta Slavica Concilii Florentini, Romae 1976, p. V; Georgius Crisanius in Civitas Russica saeculp XVII medio..., vol. V, Mosquae 1859, p. 181; Martinus Jugie(en), Theologia dogmatica græco-russorum..., 1926, p. 556; Slavorum litterae theologicae, vol. 7, Velehradi, 1910, p. 26; Op. cit., vol. VI, p. 26; Repertorium fontium historiae Medii Aevi: Fontes, D-E-F-Gez, 1962, pp. 459-460; Hildegardis Schraeder Moskau das dritte Rom..., 1929, p. 119.
Rarius cum "Moscovia", e.g. Orientalia Christiana Analecta, №№ 157-158, 1960, p. VIII.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hildegard Schraeder, Moskau das dritte Rom: Studien zur Geschichte der politischen Theorien in der slavischen Welt, Friederichsen, de Gruyter, 1929 - 140 p.