Jump to content

Medusa

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Medusa (discretiva).
Medusa ab Arnoldo Böcklin circa 1878 picta.

Medusa (Graece Μέδουσα) in mythologia Graeca fuit monstrum femineum, una trium Gorgonum, quae serpentes pro crinibus habuit, cuius vultus aspicientes eam in lapidem commutabat, a Perseo occisa. Medusa erat soror mortalis Sthenonis et Euryales, immortalium Gorgonum. Tres sorores filiae Phorci et Cetus fuisse feruntur; itaque nonnumquam a poetis Phorcides vocantur.

Ovidius narrat Medusam primo formosissimam virginem fuisse, nec quidquam in illa formosius fuisse quam comam. Itaque turba procorum eam sequebatur. Sed cum Poseidon/Neptunus eam in templo Athenae/Minervae vitiavisset, divina virgo tam nefandum facinus inultum manere noluit et crines infelicis Medusae in angues mutavit. Ex eo tempore, si quis vultum eius aspexerat, extemplo in lapidem mutabatur. Postea, Athenae iussu et consilio, Perseus heros Medusae sopitae caput abscidit ac secum circumtulit, ut adversus hostes eo uteretur. Sanguine e vulnere manante et in terram delapso, equus alatus, Pegasus natus esse fertur, necnon Chrysaor, eius frater. Postremo dea Athena caput Medusae aegidi suae imposuit atque in pectore gessit, ut inimicos terreret[1].

Lucanus nobis tradidit veterem fabulam rationem reddentem, cur tanta multitudine serpentium omni genere Africa infestaretur: cum Perseus in Aethiopiam super steriles harenas Libyes volans iter faceret, guttae sanguinis tabe mixti e vulnere capitis Medusae destillabant ac terram inficiebant. Unde serpentes nati a vulgo dicebantur.

De Medusa in artibus

[recensere | fontem recensere]
Caput Medusae a Bernino sculpta. Sub anguibus vultus formosus videtur. 1630. Romae in Musaeo Capitolino.

Ab antiquis pictoribus et sculptoribus persaepe caput Medusae expressum est, in nummis etiam quibusdam Graecis et in denario Romano. Aetate hodierna quoque pictores et sculptores hoc argumentum sibi eligerunt: Caravaggius, Petrus Paulus Rubens, Berninus.

  1. Ilias V.739-742

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Medusam spectant.