Lucius Valerius L.f. Potitus
Appearance
Lucius Valerius L.f. Potitus (nescimus, quando natus, quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus anno 449 a.C.n. consul erat, filius Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola inter annos 386 et 367 a.C.n. sexiens tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]- Anno 414 a.C.n. Valerius ipse primo tribunus militum consulari potestate erat. Eo anno, cum Romani contra Aequos pugnaverunt de de agris dividendis ordines iurgabant[1]. *Anno 406 tribunus militum II fuit. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[2].
- Anno 403 tribunus III erat et iterum contra Veios certatum est, sed tum Romani cladem acceperunt.[3].
- Anno 401 a.C.n. Valerius tribunus IV cum collegis (fuerunt Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Lucius Iulius L.f. Iullus Marcus Furius Camillusque) bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[4].
- Anno 398 tribunus V eodem bello quo ante cum collegis certavit[5].
- Anno 393 consul electus est, una cum Publio Cornelio Maluginensi. Sed ambo consul valetudinis causa a magistratu se abdicavit atque Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus et Servius Sulpicius Q.f. Camerinus suffecti sunt[6].
- Anno 392 consul II creatus est, una cum Marco Manlio T.f. Capitolino. Consules ludos magnos fecerunt, quos Marcus Furius Camillus dictator Veienti bello voverat[7].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,7-50,8
- ↑ op. cit., IV 58,6 - 60
- ↑ op. cit. V 1 - 7
- ↑ op. cit., V 10
- ↑ op. cit., V 14
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 31,1 alteros magistratus tradidit, sed Fasti Capitolini hanc rem confirmant.
- ↑ op.cit., V 31,3
Antecessores: Trib. Mil. Cons. Pot.: Marcus Furius Camillus III, Lucius Furius L.f. Medullinus VI, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio II |
Consul 393 a.C.n. cum Publio (aut Ser.) Cornelio Maluginensi |
Successores: ipse II et Marcus Manlius T.f. Capitolinus |