Lucaria
Lucaria sunt feriae Romanae antiquae quae quotannis die 19 Quintilis/Iulii necnon 21 eiusdem mensis (a.d. XII et XIV Kal. Avg.) celebrabantur. Ritus nobis traditi non sunt nisi quod Festus hoc festum cum invasione Gallorum anni 390 a.C.n. coniunxit[1], fortasse quia 18 iulii dies ater erat et cladis Alliensis anniversarius. Nomen e *Lucalia ortum esse videtur per dissimilationem secundae L (confer Parilia ex Palilia cum dissimilatione primae L): nam suffixum -alia frequenter occurrit in feriarum nominibus. Certe feriae ad lucorum numina dedicatae videntur et Cato nobis preces servavit[2] quas agricola cum 'lucum collucat' (hoc est silvestrem regionem in arvorum formam redigit) pronuntiare debet postquam porcum immolavit. Ubi lucus non in sensu arborum deo cuidam sacrorum accipiendus est sed spatium inter silvas arboribus vacuum designat in quod lumen (lux, lucis unde lucus) libere intrat[3].
De Georgii Dumézil coniectura
[recensere | fontem recensere]Georgius Dumézil animadvertit scriptores Latinos de re rustica inter operas agricolarum quae mense Iulio 'decrescente luna', hoc est post Idus quae plenam lunam indicant, efficiendae sint et succidendas arbores et radices exstirpandas ponere[4]. Unde aestimavit fieri potuisse ut Lucaria feriae has operas celebraverint. Duplicationem Lucariorum cum duabus precibus (139 et 140) a Catone traditis coniungebat. In prima oratione de conlucatione agitur, in secunda (si fodere voles) de exstirpatione et agro ideo effodiendo. Item prima Lucaria, siquidem Dumézil credimus, ad conlucationem arboresque succidendas spectabant, secunda vero ad agrum effodiendum et exstirpandum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De verborum significatu: "Lucaria festa in luco colebant Romani, qui permagnus inter viam Salariam et Tiberim fuit, pro eo, quod victi a Gallis fugientes e proelio ibi se occultaverint." [1]
- ↑ De re rustica cap.139: Lucum conlucare Romano more sic oportet: porco piaculo facito, sic verba concipito: "Si deus, si dea es, quoiium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi ergo harumque rerum ergo, sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id recte factum siet, eius rei ergo hoc porco piaculo immolando bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi domo familiaeque meae liberisque meis: harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo immolando esto".
- ↑ Festus ita collucare finiebat: conlucare autem succisis arboribus locum implere luce.
- ↑ Columella XI.52: silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur. Palladius VIII.1: Silvestres agri utillime extirpabuntur arboribus atque virgultis, cum luna decrescit, desectis radicibus atque conbustis.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Georges Dumézil, "Essarts et brûlis: Lvcaria I, II" in Fêtes romaines d'été et d'automne ; suivi de Dix questions romaines, Gallimard, 1975: 42-55. Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- "Lucaria" - apud: Pierers Universal-Lexikon, tomus 10. Altenburgi in Misnia 1860, p. 562
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia