Jump to content

Limen

E Vicipaedia
Limen ligneum contritum saeculi XVIII
Vide etiam paginam discretivam: Limen (discretiva).

Limen[1] est lignum, lapis, metallumve tranversum in ianua positum, tum superius, tum inferius[2], quod formam vel fores sustinet.

Limen lapideum Romanorum antiquorum

Metaphorice limen significat principium actionis vel marginem cuiusdam rei. In superstitionibus et ritibus popularibus limina varias signifcationes habent. In pluribus partibus Europae et Americae maritus novam nuptam trans limen in domum portat. In Russia aliisque partibus Europae orientalis hospitem in limine salutare infelix habetur.

  1. Līmen, -inis neut. Confer adiectivum limus, hoc est "transversus". Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter
  2. Sic Plautus dicit:
    Limen superum inferumque salve (Mercator, V 1, 1),
    et Novius:
    Limen superum, quo mihi misero saepe confregit caput,
    Inferum autem, ubi ego omnes digitos defregi meos (apud Nonium Marcellum, p, 336, 14).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo limen

Vicimedia Communia plura habent quae ad limina spectant.