Jump to content

Laurentius Sterne

E Vicipaedia
Wikidata Laurentius Sterne
Res apud Vicidata repertae:
Laurentius Sterne: imago
Laurentius Sterne: imago
Nativitas: 24 Novembris 1713; Clona
Obitus: 18 Martii 1768; Londinium
Patria: Britannia

Familia

Coniunx: Elizabeth Lumley

Memoria

Sepultura: Coxwold

Laurentius Sterne (Anglice Laurence Sterne; natus apud Clonmel comitatus Tiperariensis Hiberniae die 24 Novembris 1713; mortuus Londinii die 18 Martii 1768) fuit scriptor satyricus in lingua Anglica et clericus ecclesiae Anglicanae. Notus est praecipue pro mythistoriis The Life and Opinions of Tristram Shandy ("Vita et opiniones Tristanis Shandy") et A Sentimental Journey Through France and Italy ("Iter sensuale per Franciam et Italiam").

Studiis theologicis Cantabrigiae perfectis avunculus eius intermediator fecit, ut Sterne parochus Sutton-on-the-Forest in Isuria Septentrionalii fieret ubi viginti annos felix munere spiritali suo fungebatur.

Eventus felicissimus mythistoriae primae »The life and opinions of Tristram Shandy« (Londinii 1759–67) eum in caput duxit. Tunc autem istius fabulae Romanensis ignotus atque inauditus modus fecit, ut a Londiniensibus indulgentia corruptis diligeretur. »Tristram Shandy« narratio e partibus fabulatoriis est partim sub larva domini Yorick (i.e. Laurentii Sterne ipsius), parochi cuiusdam et scurronis, partim sub persona domini Tristram phantastici confecta. Velut apud Ioannem Paul omnia miscetur sapientia mira ut artificium geniosum perturbatum fieret, minime autem accurate excogitatum neque facilius constructus.

Sine dubio multo facilius legitur opus »Sentimental journey through France and Italy«, fructus itinerum Francogallici et Italici (Londinii 1768) cum migratore quodam docto quem amores et sensus nimii continuo aggrediuntur. Sunt qui dicant id opus Goethiano libro »Werther« appropinquare. Insuper editi sunt tomi plures cum homeliis »Sermons« (1760 et annis consecuis), qui satirica non horrent. Post mortem commercia epistulare »Letters to his most intimate friends« (1775) et cum Elisabetha Draper ex India oriunda (1775). Etiam autobiographiam pepigit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]