Ioanna Austen
Obitus: 18 Iulii 1817; Wintonia
Patria: Britanniarum Regnum, Britannia
Nomen nativum: Jane Austen
Familia
Coniunx: no value
Familia: Jane Austen's family and ancestry
Memoria
Ioanna Austen (Anglice Jane Austen; nata die 16 Decembris 1775; mortua die 18 Iulii 1817) fuit scriptrix Anglica, auctrix litterarum praeromanticarum in lingua Anglica.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filia parochi Steventon in Hantoniensis comitatus vico post mortem genitoris Hantoniam et Wintoniam iit. In circumiacentibus burgenibus rusticisque narratrix facta est classium mediarum Anglicarum. Cuius vita harmonicaa, quam pathos nullum movere potuit, ita affabre ab Ioanna Austen tradita est, ut vel Gualterius Scott talia magna voce laudaret.
Mythistoria prima fuit »Sense and sensibility« (1811), quam sequebantur usque annum 1816 »Pride and prejudice« (geschrieben 1796–97), »Mansfield Park« et »Emma«. Scriptrice mortua in lucem sunt prolata opera »Northanger Abbey« (revera multo prius concinnatum) et »Persuasion«. Qua in fabula Romanensi conficienda naturae concessit.
Opera praecipua
[recensere | fontem recensere]- 1811 : Sense and Sensibility ("Ratio atque animus" vel De corde et mente[1])
- 1813 : Pride and Prejudice, mythistoria Latine sub titulo Superbia et odium partim versa
- 1814 : Mansfield Park ("Rus Mansfield")
- 1815 : Emma
- 1818 : Northanger Abbey ("Abbatia Northanger")
- 1818 : Persuasion ("Persuasio")
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Versio Latina a Iacobo Rumford anno 2020 edita.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- R. W. Chapman, Deirdre Le Faye, edd., Jane Austen's Letters. 4a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2011
- David Gilson, A Bibliography of Jane Austen. Oxonii: Oxford University Press, 1982
- David Nokes, Jane Austen. Londinii: Fourth Estate. ISBN 1-85702-419-2
- Claire Tomalin, Jane Austen: a life. Londinii: Viking, 1997. ISBN 0-60786-528-1
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Austen spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Superbia et Odium versio Latina a Thomaso Cotton apud periodicum Ephemeris.
- Ioannae Austen opera apud Vicifontem Anglicam
- Ioannae Austen opera apud gutenberg.org
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |