Jump to content

Ingenuus

E Vicipaedia

Ingenuus (ignoto anno natus, mortuus vero anno 260) fuit dux militum Pannoniae et Moesiae, qui Valerianum Iuniorem Caesarem, primigenitum Gallieni imperatoris filium, post annum 255 rebus militaribus erudivit. Tamen post mortem Caesaris, anno 258, in periculum venit. Itaque anno 260, Valeriano Augusto bello Parthico capto, Sirmii purpuram sumpsit, cum Sarmates fines imperii oppugnarent, sed Manius Acilius Aureolus, dux militum Gallieni, eum apud Mursam vicit atque necavit.[1]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, p. 223.