Hungari
“ | Gentiles nostri, lingua sua Magyari, quiqui multitudine populorum arctati, auitas inter Volgam et Vral fluuios, in Asia, sedes linquendi, amplioresque armorum virtute aquirendi consilium ceperunt; illud haud temere, non sine Duce, non absque pactis duxerunt equendum. | ” |
—Decretum originale Andreae Secundi quo regnum Hungariae constituit anno 1222[1] |
Hungari vel Ungari (-orum m.) (Hungarice: Magyar, pl. Magyarok) Hungariam incolunt, ubi maximam partem incolarum efficiunt (9 500 000), praeterea Transsilvaniam (in Romania), Ucrainam Transcarpathaneam, partem meridionalem Slovaciae, Burgenlandiam (in Austria), partem orientalem Croatiae et Voivodinam (in Serbia) (in his terris omnes universi 2 400 000). Alii (circiter) 1 500 000 in alias terras dispersi sunt[2]. Lingua Hungarica est Lingua Finno-Ugrica. Linguae simillimae intra hanc familiam linguarum sunt Khanty et Mansi, quam ob rem quaedam affinitas maiorum horum populorum cum illis Hungarorum ponitur. Cum autem Lingua Finnica et Estonica mutuo (ad certum gradum) facile intellectu sint, Lingua Hungarica et Linguae Finnica Estonicaque mutuo intelligibiles non sunt, quod ramus Hungaricus iam ante 3000 annos a ramo Finnico diffissus est.
Distributio per terras
[recensere | fontem recensere]Terra/Regio | Numerus Hungarorum sive hominum stirpis Hungaricae [3] |
---|---|
Romania | 1.434.377 (2002) |
Slovacia | 520.528 (2001) |
Serbia | 293.299 (2002) |
Ucraina Transcarpathanea | 156.600 (2001) |
Austria | 40.583 |
Croatia | 16.595 |
Slovenia | ca. 6.500 |
Germania | ca. 120.000 |
Europa occidentalis | ca. 75.000–85.000 |
Europa septentrionalis | ca. 40.000–45.000 |
Cechia | ca. 15.000–20.000 |
Israel | ca. 200.000–250.000 |
USA | 1.398.724 (2000) |
Canada | 267.255 |
Argentinia | ca. 40.000 - 50.000 |
Brasilia | ca. 350.000 |
America Australis (ohne Brasilien) | ca. 50.000–150.000 |
Australia und Oceania | ca. 65.000 |
Asia | ca. 30.000 |
Africa | ca. 10.000 |
Siculi (Hungarice: Székely, pl. Székelyek) sunt gens Transsilvaniae in Romania, qui varietate Linguae Hungaricae loquuntur. Numerus eorum circiter 670.000 est.