Hippolytus (heros)
Hippolytus (Graece Ἱππόλυτος) in mythologia Graeca est filius Thesei, regis Athenarum, et bellatricis Amazonis sive Hippolytae sive potius Antiopae. Periit ex Veneris insidiis, quia Hippolytus, Artemidis sectator, amorem respuebat nec cum feminis coire volebat. Fortuna eius improspera ab Euripide in sua tragoedia eiusdem nominis narratur.
Hippolytus in tragoedia Euripidis
[recensere | fontem recensere]In tragoedia Eurypidea Hippolyto, consecrato deae Dianae,manere voluit cum virgine; quod irritavit deam Venerem. Dea Venere irritata, Hippolytum punire constituit: Phaedram, filiam novercam Hippolyti, in amorem pro Hippolyto patre suo traxit, sed Hyppolytus amorem Phaedrae recusavit; praeterea Hippolytus ancillae suae amorem suum revelavit.
Phaedra, perdita propter amorem Hippolyti recusatum, de arbore se suspendit et viro Theseo epistulam scripsit, ubi adseruit Hippolytum corpus eius violavisse.
Theseo sucenso, is patri suo Neptuno (non Aegeo ut multi dicunt) mortem Hippolyti petivit; Neptunus enim Theseo tria desideria concesserat.
Post controversiam inter Theseum Hippolytumque, Hippolytus currum suum rapuit, sed taurus quidam a Neptuno deo missus, equum Hippolyti exterruit et ipse e curru cecidit et mortuus est.
Interim dea Diana dolum institutum dea Venere Theseo revelavit; tunc demum his verbis auditis Theseus Hippolytum excusavit.
Post mortem Hippolyti
[recensere | fontem recensere]Quia Venus Hippolytum interfecit, Diana in iracundia ultionem propter mortem eius vacati mariti petiit, dein magnum aprum contra Adonem amantem deae Veneris concitavit. Ado ictu mortuo transductus est in regnum mortuorum, et pulchritudine sua Proserpinam reginam mortuorum et mulierem Plutonis in amorem incidere fecit.
De Troezeniorum cultu
[recensere | fontem recensere]Troezenii Hippolyto fanum cum templo et sacerdote dedicarunt ubi ei quotannis sacrificabant. Mos erat virginem omnem antequam nuberet cirrum capillorum sibi secare atque in templum portare[1]. Non heroem enim ut alii sed deum esse factum existimabant quem aurigae caelesti adsimulabant[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Euripides, Hippolytus 1423-1430.
- ↑ Pausanias II.32.1
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Euripides, Hippolytus
- Hyginus mythographus Fabulae 47, 49, 251.
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis cap. 22 necnon libro secundo 27.4 et 32.1 et 32.3-4 et 32.10
- Plutarchus, "Theseus" in Vitis Parallelis cap. 28
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Alain Muzelle, "Euripide, Racine, Phèdre et Hippolyte, revus par le premier romantisme", Études Germaniques 2014ː 639-642
- Louis Séchan, "La légende d'Hippolyte dans l'antiquité", Revue des Études Grecques, 1911ː 105-151