Hastings Kamuzu Banda
Hastings Kamuzu Banda (natus 15 Februarii 1898 in oppido Kasungu, mortuus 25 Novembris 1997 in Africa Australi) vir publicus Malavii fuit.
Vita ante magistratum
[recensere | fontem recensere]Banda in Nyasaland colonia Britannica natus diu in Regno Unito vivebat atque in Scotia, in Universitate Academica Edinburgensi medicinae studebat atque probationem medici accepit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]1 Februarii 1963 Banda praeses ministrorum Nyasaland nominatus est et die 6 Iulii 1964 libertatem a Britannia impetravit. Elisabetha II primo caput civitatis mansit, quae nunc Malavium nominata est. Die 6 Iulii 1966 Banda rem publicam proclamavit atque ipde magistratum praesidis iniit. Dehinc dictator Malavium rexit ad usque annum 1994, cum suffragium primum liberum habitum perdidisset. Die 21 Maii 1994 Bakili Muluzi eius successor magistratum iniit.
Iudicium et mors
[recensere | fontem recensere]Anno 1995 Banda caedis administri accusatus, sed criminis absolutus est. Anno 1997 in valetudinario Africae Australis mortuus est.
Nexus externi et fontes
[recensere | fontem recensere]- Biographia apud allafrica.com (lingua Anglica)
- Curriculum vitae apud biografiasyvidas.com (lingua Hispanica)
Hastings Kamuzu Banda 1966 • Bakili Muluzi 1994 • Bingu wa Mutharika 2004 • Joyce Banda 2012 • Petrus Mutharika 2014 • Lazarus Chakwera 2020 Capsae cognatae: Ministri rerum externarum Malavienses | |