Gubernium Viburgense
Civitas: Imperium Russicum, Finnia
Locus: 60°42′33″N 28°44′39″E
Nomen officiale: Выборгская губерния
Fines
Forma
Subdivisiones: Stranda County, Euryapyasky Uyezd, Keksgolmsky Uyezd, Kronoborgsky Uyezd, Kjumenskij County, Lapvesiskij County, Salmissky Uyezd, Serdobolsky Uyezd, Yaskisky County
Vita
Tabula aut despectus
Gubernium Viburgense[1] (Russice Выборгская губерния, tr. Vyborgskaja gubernija; Finnice Viipurin lääni; Suecice Viborgs län) fuit pars administrativa Imperii Russici et Finniae, metropolim habens Viburgum (Wiburgum). Gubernium illud, anno 1744 ex parte gubernii Petropolitani creatum, annis ab 1783 usque ad 1796 praefectura Viburgensis (Выборгское наместничество) annisque ab 1802 ad 1811 gubernium Finlandicum (Финляндская губерния) nominabatur, anno 1811 autem, denuo nomine gubernii Viburgensis, in Magnum Ducatum Finlandiae inclusum. Postquam Finnia anno 1917 independentiam declaravit, gubernium Viburgense ad annum 1944 ad rem publicam illam sui iuris pertinebat, annis 1940 et 1941 (cum maior pars gubernii post bellum hibernum in Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Carelo-Finnicam Unionis Sovieticae includebatur) exceptis. Anno 1944 enim maior pars gubernii Viburgensis in regionem Leninopolitanam Rei Publicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Russicae et in RSS Carelo-Finnicam Unionis Sovieticae inclusa est, gubernium ipsud idcirco abolitum est.
Kexholmia caput circuli gubernii Viburgensis fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Antonii Rosich Compendium totius orbis geographicum, tomus I. (Vorosdini, 1821), p. 155.
Sive Wiburgense (Charitonis Čebotarëv Географическое методическое описание Российской империи, Moscuae, 1776, p. 199) et Wyburgense (videas tabulam Ioannis Kirilov).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Viburgense spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 60°42′33″N 28°44′39″E |