Jump to content

Gloria in excelsis

E Vicipaedia
Initium Gloriae in libro Graduali saeculi decimi sexti.
Resurrectio Iesu Christi. Opus Ioannis Henrici Tischbein Senioris

"Gloria in excelsis" est psalmus idioticus sive doxologia saeculi quarti. Plurimum in ecclesiis occidentalibus in usu est, rarius in liturgia Orthodoxa. In Ritu Latino est pars ordinarii missae. Interdum 'doxologia magna' appellatur, ut a Gloria Patri, doxologia minore, distinguatur. Origo doxologiae in Christianitate Orientali invenitur.

Notio gloriae

[recensere | fontem recensere]

Verbum Latinum 'glōria' in religione Christiana Hebraico כָּבוֹד kāḇōd ('gloria', 'magnificentia') Graecoque δόξα aequatur. In Vetere Testamento gloria imprimis Deum convenit. Gloria eius in rerum natura factisque eius videri potest. In Novo Testamento gloria in Iesum Christum translata spelendorem Christi iterum venturi ac homines iudicaturi demonstrat.[1]

Verba cantus liturgici Gloriae in excelsis ex evangelio secundum Lucam sumptae sunt (Lc 2,14), qua re etiam 'hymnus angelicus' appellatur.[2]

Novum Testamentum Graece Biblia Sacra Vulgata[3] Vetus Latina[4]
δόξα ἐν ὑψίστοις θεῷ

καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη ἐν ἀνθρώποις εὐδοκίας.

gloria in altissimis Deo

et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

Gloria in excelsis Deo,

et in terra pax hominibus bonae voluntatis

Ad verba biblica laus Dei patris, invocatio Iesu Christi et conclusio trinitaria additae sunt. Textus Graecus iam Codice Alexandrino (saeculo quinto invenitur. Antiquissima versio Latina est in Antiphonario Monasterii Benchorensis (circa annum 690). Saeculo nono textus formam hodiernam accepit.[5]. Gloria in excelsis antiquissimus est hymnus linguae Latinae.

Textus liturgicus

[recensere | fontem recensere]
Graece Latine

Δόξα Σοι τῷ δείξαντι τὸ φῶς.
Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῷ
καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη ἐν ἀνθρώποις εὐδοκίας.
Ὑμνοῦμέν σε,
εὐλογοῦμέν σε,
προσκυνοῦμέν σε,
δοξολογοῦμέν σε,
εὐχαριστοῦμέν σοι, διὰ τὴν μεγάλην σου δόξαν.
Κύριε Βασιλεῦ, ἐπουράνιε Θεέ,
Πάτερ παντοκράτορ,
Κύριε Υἱὲ μονογενές, Ἰησοῦ Χριστέ, καὶ Ἅγιον Πνεῦμα.
Κύριε ὁ Θεός, ὁ ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ,
ὁ Υἱός τοῦ Πατρός,
ὁ αἴρων τὴν ἁμαρτίαν τοῦ κόσμου, ἐλέησον ἡμᾶς,
ὁ αἴρων τὰς ἁμαρτίας τοῦ κόσμου. Πρόσδεξαι τὴν δέησιν ἡμῶν,
ὁ καθήμενος ἐν δεξιᾷ τοῦ Πατρός, καὶ ἐλέησον ἡμᾶς.
Ὅτι σὺ εἶ μόνος Ἅγιος,
σὺ εἶ μόνος Κύριος,
Ἰησοῦς Χριστός,
εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρός. Ἀμήν.
(Versio Graeca ex Orthro sumpta est)

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
adoramus te,
glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens,
Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei,
Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis;
qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus,
tu solus Dominus,
tu solus Altissimus, Jesu Christe,
cum Sancto Spiritu:
in gloria Dei Patris. Amen.
(Versio Latina Missale Romanum sequitur)

  1. Jean Zumstein, Herrlichkeit Gottes III. Neues Testament, in: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG), ed. 4., vol.3, Tubingae: Mohr-Siebeck 2000.
  2. Friedrich Kalb, Liturgie I. Christliche Liturgie, in: Gerhard Müller et al. (ed.), Theologische Realenzyklopädie, vol. 21, Berolini: De Gruyter 1991, ISBN 978-3-11-019098-4.
  3. Vulgata. Biblia Sacra iuxta vulgatam versionem. Stuttgardiae 1969, ISBN 3-438-05303-9.
  4. Novum Testamentum Latine, Textum Vaticanum. Stuttgardiae 1971
  5. Ibidem

Si plus legere vis

[recensere | fontem recensere]
  • Ewald Jammers, Gloria, in: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG). ed. 3., vol. 2, Tubingae: Mohr-Siebeck 1958, col. 1627.
  • Karl Ferdinand Müller, Artikel Das Gloria in excelsis, in: Leiturgia. Handbuch des evangelischen Gottesdienstes, vol. 2; Kassel: Stauda, 1955; 23–29.