Galla (uxor Flavii Constantii)
Appearance
Galla (quando nata quandove mortua sit, nescimus) Romana nobilis saeculi quarti fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Fratres eius Neratius Cerealis consul et Vulcacius Rufinus praefectus praetorio. Nupsit Flavio Iulio Constantio fratri e patre Constantini I imperatoris et tres liberos habuit: Filium, qui una cum patre post mortem Constantini anno 337 necatus est[1], filiam ignoti nominis, quae Iusto nupsit, matri Iustinae imperatricis uxoris Valentiniani I atque Constantium Gallum annis 351 - 354 Caesarem[2]. Galla ipsa ante maritum mortua est, qui deinde Basilinam in matrimonium duxit, matrem Iuliani imperatoris.