Fridericus II (imperator)
Obitus: 13 Decembris 1250; Fiorentino
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Regnum Siciliae
Familia
Coniunx: Constance of Aragon, Isabella II, Isabella of England, Bianca Lancia
Proles: Henricus II, Conradus IV, Margaret of Sicily, Anna of Hohenstaufen, Manfredus, Encius rex Sardiniae, Frederick of Antioch, Frederick of Pettorano, Richard von Chieti, Violante di Svevia, Henry of Hohenstaufen, Jordan of Germany Hohenstaufen, Agnes of Germany Hohenstaufen, Margherita de Svevia, Selvaggia of Staufen, Caterina da Marano
Familia: Stirps Waiblingensium
Memoria
Insignia heraldica
Fridericus II (vel Federicus II), qui vivus Puer Apuliae et Stupor Mundi appellabatur (natus Aesi apud Anconam die 26 Decembris 1194; mortuus in "Florentino" Apuliae die 13 Decembris 1250), fuit rex Siciliae ab anno 1198 usque ad mortem, rex Hierosolymae, rex Germanicus, et imperator Romanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius erat Henrici VI imperatoris, qui pridie natalis Friderici rex Siciliae coronatus est, et Constantiae de Altavilla filiae Rogerii II Normanni. Puero nomen Fridericus Rogerius honoris avorum eius causa datum est. Rex Siciliae post mortem patris anno 1198 factus est, rex autem Germanorum (in chartis "Romanorum rex") ab anno 1212. Friderico in Germaniam profecto Siciliae regnum curis Henrici filii remansit.
Fridericus fuit imperator sacri Romani imperii a die 23 Novembris 1220, quo die Honorius III papa eum Romae coronavit, usque ad mortem. Patris vicem in partibus Germaniae gessit rex Henricus VII eius filius, qui antea in Sicilia regnaverat, ab anno 1222 usque ad annum 1235, postea vero Conradus IV rex electus anno 1237. Fridericus rex Hierosolymitanus ab anno 1225 erat ob nuptias Isabellae II reginae. Anno 1228 Fridericus quintam expeditionem sacram incoepit et 18 Februarii 1229 cum Al-Kamil Muhammad al-Malik Sultano Aegypti oppido Jaffa de pace conveniens finivit.
Anno 1231 Librum Augustalem conlectio legum pro Regno Siciliae promulgavit. Anno 1245 Papa Innocentius IV Concilium (Concilium Lugdunense Secundum) convocavit ut imperatorem Fridericum deponeret.
De Arte Venandi cum Avibus, librum de re falconaria, conscripsit.
Fridericus uxores ter duxit:
- Constantia Aragoniae, filia Alphonsi II regis
- Isabella II, regina Hierosolymitana
- Isabella Angliae, filia Iohannis regis
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- David Abulafia, Frederick II. A Medieval Emperor. Londinii: Allen Lane, 1988 (Paginae selectae apud Google Books)
- Thomas Curtis van Cleve, The emperor Frederick II of Hohenstaufen, immutator mundi. Oxonii: Clarendon Press, 1972
- Norbert Kamp, "Federico II di Svevia, imperatore, re di Sicilia e di Gerusalemme, re dei Romani" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005); talia in Dizionario Biografico degli Italiani
- Ernestus Kantorowicz, Kaiser Friedrich der Zweite. 2 voll. Berolini, 1927-1928
- Stefano Rapisarda, "Federico II, attività poetica" in Federiciana (Romae:Treccani, 2005)
- Wolfgang Stürner, Friedrich II. 2 voll. Darmstadii, 1992-1997
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Fridericus II (imperator) apud Vicifontem. |
- (Latina) Opera Friderici II - Bibliotheca Augstana
- Psalterium et cantica Ecclesiae / Psalter of Frederick II. Acrium, Italia