Flavius Sallustius
Flavius Sallustius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine Germanica saeculi quarti fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Constantio II imperatore Sallustius vicarius quinque provinciarum, i.e. Viennensis Dioeceseos erat, deinde vicarius Hispaniarum, vicarius urbis Romae erat. Sub Iuliano Caesare in Gallia erat comes consistorii[1]. Iulianus anno 361 Augustus proclamatus Sallustium praefectum praetorio Galliarum fecit[2]. Anno 363 Iulianus Augustus eum collegam consulatus sui quarti fecit[3]. Sallustius acriter per litteras a Iuliano petivit, ne expeditionem Persicam inciperet, quod ei perniciei futuram. Sed Iulianus in hoc consilio perseveravit[4]. Usque ad diem 7 Augusti 363 aut diutius praefectus praetorio Galliarum mansit. Nam die 28 Maii 364 legati dioeceseos Hispaniarum statuam ei in Foro Traiano Romae posuerunt.
Opera
[recensere | fontem recensere]Forsitan opusculum "Περί Θεών και Κόσμου" (de deis et mundo) a Sallustio inter imperium Iuliani compositum est[5], quod contra Christianos et pro religione Romana nitebatur[6]. Alcimus Alethius rhetor Burdigalensis laudem eius composuit[7].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1258-59
- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 8,1
- ↑ Op.cit., XXIII 1,1
- ↑ Op.cit., XXIII 5,5
- ↑ Textus Graecus cum versione Latina (1638)
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1269
- ↑ Decimus Magnus Ausonius, Professores Burdigalenses II
Antecessores: Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta |
Consul 363 cum Flavio Claudio Iuliano Augusto IV |
Successores: Imp. Caes. Flavius Iovianus Aug. et Flavius Varronianus |