Elias Muromensis
Appearance
Elias Ioannis filius[1] Muromensis (Russice Илья Муромец) est bylinarum Russicarum persona saepissime laudata, bohatirus[2] primus et famosissimus. Vici Karačaravo terrae Muromensis incola fuit, ubi triginta tres annos supra fornacem iacuerat antequam experrectus periculis gestisque nobilibus obviam ivit. Lusciniam Latronem primo occidit et Kioviam ad Vladimirum Solem Praeclarum (ut Vladimirus Magnus in bylinis nominatur) venit, ubi miles eius primus factus est. Tres bohatiri fortissimi saepe una memorantur et figurantur; hi sunt Elias, qui eorum fortissimus est, Dobrynia Nicetae filius et Alexius Papae filius.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Patronymicum Eliae haud saepe memoratur.
- ↑ Cf. "Rossi… de heroibus suis, quos Bohatiros id est semideos vocant, aliis persuadere conantur" (Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.