Jump to content

Elias Ehrenburg

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Elias Ehrenburg
Res apud Vicidata repertae:
Elias Ehrenburg: imago
Elias Ehrenburg: imago
Elias Ehrenburg: subscriptio
Elias Ehrenburg: subscriptio
Nativitas: 14 Ianuarii 1891; Kiovia
Obitus: 31 Augusti 1967; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russia
Nomen nativum: Илья Гиршевич (Гершевич) Эренбург

Familia

Coniunx: Lyubov Kozintseva
Proles: Irina Erenburg

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Elias Gregorii filius Ehrenburg (Russice Илья Григорьевич Эренбург, tr. Il'ja Grigor'evič Èrenburg; 26 Ianuarii 189131 Augusti 1967) fuit scriptor, poeta, diurnarius et vir publicus Russicus Sovieticus (Iudaeus genere).

Elias Ehrenburg natus est 15 Ianuarii (27 Ianuarii Calendarii Gregoriani) anno 1891 Kioviae (quae tunc erat pars Imperii Russici), in familia ingeniarii. Anno 1896 eius familia Moscuam transmisit. Elias in Primo Gymnasio Moscuensi studebat, sed exclusus est anno 1907, sui participii in organisatione revolutionaria social-democratica (bolsevicorum) causa. Eiusdem causa anno 1908 arrestatus est, mense Decembri anno illo Lutetiam emigravit.

In emigratione Ehrenburg actiones suas politicas ad annum 1910 continuabat. Annis 19091910 Lutetiae diaria satyrica divulgabat. Versus facere coepit, quorum primus editus est anno 1910 in ephemeride Petropolitano nomine Aurorae boreales. Dein poeta ille nonnullos libros versuum suorum Lutetiae publicavit. Certa opera poetarum Francogallicorum in Russicum vertit.

Primum bellum mundanum, eversiones afficens, conflictum Eliae Ehrenburg cum realitate accendit. Anno 1916, ille publicavit suos Versus pridianos («Стихи о канунах»), negationem belli et expectationem destructionis mundi prisci exprimentes.

Ab anno 1915 ad 1917, ille erat pro correspondenti duorum actorum diurnorum Russicorum. Mense Iulio anno 1917 in Russiam rediit. Non accepit Revolutionem Octobris in terra illa; bolsevicos damnabat. Quos animi affectus Ehrenburg versibus suis expressit, in libro nomine Oratio de Russia («Молитва о России»), anno 1918 publicato.

Mense Aprili anno 1921 Elias Ehrenburg denuo Russiam reliquit. Initio Lutetiae et ab autumno anni illius ab annum 1924 Berolini habitabat. Anno 1924 Ehrenburg Moscuam visitavit, ab aestate anni illius Lutetiae colebat. Peregre multa opera scripsit et publicavit.

Mense Augusto anno 1932 Ehrenburg Unionem Sovieticam visitavit. Anno illo factus est correspondens foraneus actorum diurnorum Sovieticorum, Nuntii seu vulgo Izvestia appellantur. Visitatione Unionis Sovieticae affectus, scriptor ille creavit fabulam nomine Dies secundus («День второй»), constructionem officinae metallurgicae in urbe Siberica describentem. In hac fabula, anno 1933 Lutetiae et anno 1934 Moscuae publicata, Ehrenburg expressit reaestiamationem opinionis suae scepticae de auctoritate Sovietica.

Postquam Adolfus Hitler anno 1933 factus est dux Germaniae, Elias Ehrenburg contra fascismum (sensu latiore) incurrit. Tempore belli civilis in Hispania, ille ibi erat correspondens militaris Nuntiorum (ab anno 1936 ad 1939). Extremo anno 1938 in Unione Sovietica fuerunt propaganda contra antisemitismum in Germania divulgantem, quae Ehrenburg strenue participavit.

Cum Lutetia ubi scriptor ille habitaverat occupatus est mense Iunio anno 1940, Elias Ehrenburg evacuatus est Moscuam. Ab anno 1940 ad 1941 scripsit fabulam nomine Excidium Lutetiae («Падение Парижа»), descriptione causarum cladis et occupationis Franciae dedicatam. Quam fabulam Iosephus Stalin approbavit, et scriptor affectus est Praemio Staliniano (anno 1942).

Tempore Belli Magni Patrii Ehrenburg creavit multas commentationes, mala fascismi denudantes, odium ad hostes et fiduciam in victoria Unionis Sovieticae afferentes. Quarum commentationium pars collecta est in libro quem Bellum («Война») inscripsit. Anno 1942 scriptor ille factus est membrum Comitatus Antifascistici Iudaici, in cuius comissione litteraria strenue laborabat.

Exeunte anno 1945 Elias Ehrenburg Germaniam (commentarios de Iudiciis Norimbergiensibus publicabat) certasque alias terras Europae visitavit. Anno 1946 publicata est eius collectanea versuum militarium nomine Arbor («Дерево»). Aestate anno 1946 Ehrenburg visitavit Civitates Foederatas Americae. De terra illa opusculas criticas scripsit.

Ab anno 1946 ad 1947 scriptor ille creavit fabulam nomine Procella («Буря»), ibi eventa temporis secundi belli mundani descripta sunt. Pro hac fabula Ehrenburg denuo factus est laureatus praemii Staliniani (anno 1948).

Ab anno 1948 Elias Ehrenburg motum pro defensione pacis strenue participabat.

Stalin mortuo, mutationes in URSS coeperunt. Ehrenburg ab anno 1954 ad 1956 narrationem nomine Frigus solutum («Оттепель») scripsit, quae disputationes iracundas provocavit, et postea pro uno ex principalibus scriptoribus liberalibus Sovieticis erat. Huius narrationis nomen factum est denotatio metaphorica periodi liberalizationis in historia Unionis Sovieticae.

Magnum opus annorum ultimorum vitae scriptoris illius sunt commemorationes titulo Homines, anni, vita («Люди, годы, жизнь»), quarum 6 libros primo publicati sunt ab anno 1960 ad 1965, liber septimus non finitus est. In his commentationibus multa eventa et nomina historiae, culturae, et vitae politicae Russicae Europeaeque saeculi XX, antea suppressa, commemorantur.

Elias Ehrenburg mortuus est Moscuae 31 Augusti anno 1967. Eius funebria de facto fuerunt demonstratio numerosorum hominum intelligentium liberalium.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Joshua Rubenstein, Tangled Loyalties: the life and times of Ilya Ehrenburg. Londinii: Tauris. ISBN 1-85043-998-2
  • А. Рубашкин, Илья Эренбург. Путь писателя. Leninopoli: Советский писатель, 1990.
  • Б. Я.Фрезинский, Об Илье Эренбурге (Книги, люди, страны): Избр. ст. и публикации. Moscuae: Новое литературное обозрение, 2013.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eliam Ehrenburg spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •