Jump to content

Eisenhüttenstadt

E Vicipaedia
Wikidata Eisenhüttenstadt
Res apud Vicidata repertae:
Eisenhüttenstadt: insigne
Eisenhüttenstadt: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°8′48″N 14°37′48″E
Numerus incolarum: 24 447
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Eisenhüttenstadt

Gestio

Procuratio superior: Oder-Spree District

Geographia

Superficies: 63.48 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Saarlouis, Derentiacum

Tabula aut despectus

Eisenhüttenstadt: situs
Eisenhüttenstadt: situs

Eisenhüttenstadt (quod Latine verti potest Urbs fabricarum ferrariarum) est urbs Germanica circiter 24 000 incolarum ad Viadrum iacens.

Condita est a rectione Rei publicae democraticae Germanicae (RPDG) anno 1950 cum nomine Stalinstadt (i.e. Urbs Stalinensis) ad finem operarios novae fabricae ferrariae collocandi. Fabrica aedificata est quia aliae fabricae ferrariae Germanicae in occidente - et ita non in RPDG sitae erant.

Anno 1960 urbi novae iam 24 372 incolae erant. Anno sequenti Furstenberga ad Viadrum(de)[1] (cum vico Schönfließ) urbi adiuncta est et urbs amplificata nomen Eisenhüttenstadt accepit. Anno 1993 etiam Diehlo ei adiunctum est.

Maximum numerum incolarum anno 1988 habuit, plus quam 53 000, sed post finem RPDG multos incolas perdidit. Nihilominus, fabrica ferraria adhuc exstat (nunc ArcelorMittal Eisenhüttenstadt GmbH) et maxime interest.

  1. De nomine vide: Gustavus Köhler, Neues Lausitzisches Magazin, vol. 34, Gorlicii, anno 1858 (p. 419 apud Google Books).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eisenhüttenstadt spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 52°8′48″N 14°37′48″E • OpenStreetMap • 2931481 GeoNames • "12067120" apud Statistik-Portal
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!