Jump to content

Cultivarietas

E Vicipaedia
Osteospermum 'Pink Whirls', cultivarietas pro floribus venuste coloratis dilecta,
Libertas Hyde Bailey (1858–1954) vocabula cultigenum anno 1918 et cultivarietatem anno 1923 creavit.
Triticum aestivum, ab eruditis cultigenum putatum, est species ab aliis triticis distincta, secundum notione specierum biologicarum. Multae cultivarietates diversae intra hoc cultigenum considerate generatae sunt. Alia cultigena species distinctae non existimantur.
Cultivarietas Oncidii, generis orchidacearum.
Leucospermum 'Scarlet Ribbon', mixtura in Tasmania creata ex L. glabro et L. totto.

Cultivarietas (ex Anglicis cultivated + variety) est planta quam homines proprietates desideratas petentes generant, quae in quaque generatione nova regignuntur per rationem sicut usus insitorum, cultura texturae, et generationem seminum diligenter cohibitam. Plurimae cultivarietates ex considerata hominum tractatione, sed aliquae e plantis feris quibus sunt proprietates distinctae oriuntur. Nomina propria cultivarietatum secundum praecepta Codicis Internationalis Nominum Plantarum Cultarum eliguntur, et non omnes plantae cultae cultivarietates rite appellantur. Horticulturistae plerumque credunt vocabulum cultivarietas[1] creatum fuisse ut 'varietatem cultam' significaret.

Multae plantae populo gratae, sicut rosae, camelliae, narcissi, et rhododendra, sunt cultivarietates a selectione humana aut a lusu in feris generatae, et pro colore, forma, vel magnitudine florum et foliorum, forma habituque omnis organismi, aliisve proprietatibus desideratis porro propagatae.[2] Similiter, paene omnes orbis terrarum fruges agriculturales sunt cultivarietates, quae pro fructibus maioribus, sapore, facultate morborum repugnandorum, aliisque proprietatibus selectae sunt, atque victu quam minime nunc adhibentur plantae ferae. Arbores quae in silvicultura adhibentur sunt praecipuae formae pro naturali ingenio aucto et fructu materiae cultae.

Cultivarietates sunt maior pars cultigeni, latioris gregis a Libertate Hyde Bailey anno 1923 propositi,[3] qui definitur planta cuius origo vel selectio praesertim ex considerato opere humano derivatur.[4] Cultivarietas non est eadem res ac varietas botanica,[5] quae est gradus taxinomicus sub subspeciem positus, ac regulae quidem botanicarum varietatum et cultivarietatum creandarum inter se discrepant.

Nexus interni

  1. Vocabulo cultivarietati sunt duae significationes: categoria classificationis et unitas taxinomica intra eandem categoriam. Quod vocabulum, cum taxon attingat, non ad plantam singulam, sed ad omnes plantas quae unicas cultivarietatis proprietates partiunt adhibetur.
  2. Stanley J. Kays (3 Octobris 2011). Cultivated vegetables of the world: a multilingual onomasticon. Springer. pp. 15–. ISBN 978-90-8686-720-2 .
  3. Bailey 1923: 113.
  4. Spencer, Cross, et Lumley 2007: 938.
  5. Lawrence 1953: 19–20.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]