Jump to content

Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor

E Vicipaedia
Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor
Insigne comitatus Bácsiensis et Cumaniae Minoris
Regio Planities Maior meridionalis
Caput Aegopolis
Area 8445,15 km²
Numerus incolarum 524 841 incolae (2011)
Situs comitatus
Situs comitatus in Hungaria
Situs comitatus Hungaria

Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor[1] (Hungarice: Bács-Kiskun megye) est maximus Hungariae comitatus, duodecimam Hungarici territorii partem occupans, inter Danubium et Tisiam situs. A septemtrionibus Comitatui Pestiniensi, ex oriente Jazygae et Cumaniae Maiori et Szolnokiensi atque Csongradiensi, a meridie Serbiae et Croatiae, ab occidente Baranyiensi, Tolnensi, Albensi finitimus est. Caput est Aegopolis (Hungarice: Kecskemét). Area eius 8445,15 quadratis chiliometris porrigitur, quae 524 841 incolis tribuit mansionem.

  1. Nomen per avitam comitatuum transferendorum consuetudinem redditum.

Nexus interni


Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!