Jump to content

Collineatorium

E Vicipaedia
Topologia stelliformis collineatorii in fasciculis inter multa alia instrumenta distribuendis intercedentis

Collineatorium[1] (Anglice router) est automatum communicativum, quod duo plurave reticula computatralia inter se conectit atque in datorum fasciculis inter retia mittendis intercedit. Collineatorium tamquam compitum est, in quo commeatus fasciculorum ad aliquam aliam partem dirigitur vel collineatur. Oportet collineatorium commeatui fasiculorum cursum cuique proprium atque itinerarium adsignare. Reticulis per collineatrum conexis exsistit structura quae topologia appellatur, et quidem topologia stelliformis.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.