Jump to content

Caridea

E Vicipaedia

Caridea, vulgo squilla carideana, sunt infraordo Pleocyematorum intra ordinem Decapodorum. Late inveniuntur in aqua dulci et aqua salsa.

Caridea omni habitationis aquaticae genere utuntur, sed plurimae species sunt maritimae. Circa autem quarta pars specierum descriptarum in aqua dulci inveniuntur, paene omnibus speciebus familiae Atyidarum et subfamiliae Palaemoninarum familiae Palaemonidarum non exclusis.[1] Continent nonnullas species in commercio magni momenti, sicut Macrobrachium rosenbergii, et in omni continente praeter Antarcticam inveniuntur.[1] Species maritimae ad 5000 metra inveniuntur,[2] et a tropicis ad regiones polares habitant.

Squillae infraordinis Carideorum artius coniunguntur ad Nephropidas et Brachyura plus quam ad species subordinis Dendrobranchiatorum.[3]

  1. 1.0 1.1 De Grave, Cai, et Anker 2008.
  2. Chace et Abbott 1980.
  3. "Biology of Shrimps". Museum Victoria Australia 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caridea spectant.
Vide "Caridea" apud Vicispecies.