Coffeum
Coffeum[1] (Turcice kahve ex Arabico قهوة qahwa[2] 'vinum fabae'), cafaeum, cafea, cafeum, caffeum[3], cofeum, coffea, vel potus Arabicus etc., est potio infusa e seminibus assis et molitis, quae saepius fabae appellantur, arboris generis Coffeae. Coffeum late et cotidie a multis imbibitur, quia inest caffeinum, medicamentum quod corpora vigore stimulat. Hodie coffea est medicamentum inter omnia tertium in usu, praeter tabacum et alcohol, atque ante cannabim.[4]
Philologia
[recensere | fontem recensere]Caffea in tribus regionibus vulgo instituitur: America Latina, Africa vel Arabia, et Asia vel Pacifica. Hae regiones etiam zona coffeana vocantur. Caffeae sapor mutat secundum solum caelumque qua fertur. Exempli gratia, Americae Australis fabae mediocre sapore caffeam ferre habentur; fabae autem Africae, Arabiae, Asiae ac regionis Pacificae audaciorem saporem ferunt. Coffeae igitur sapor vere ex assandi modo dependet cum faba in furno locata sit, qui, iterum, intra mitem, mediocrem, audacem, et additum audacem est. Hoc assum talem saporum varietatem fert sicut vecors, socolata, et fumosus. Quidam modus est coffeae gustandae ut sugentem artem requirat et verborum copiam gustandi.
Alius popularis modus cafeae parandae est cafea expressa, quo tenuiter frendita coffea per maxime calidam aquam impellitur ut humoris pinguis pareat sola uncia. Principio ex Italia hic modus venit. Machina expressa cafearia paratur hoc pensum, quae valde est cara, et saepe cum virga vaporis operitur. Virga vaporis usitata est ut lac vaporaret, ergo spuma ficta sit. Consumptio potionis espresso vocati occurrit rationum varietati, vel in solis unciis, aqua, vel lacte vaporato; modus igitur coffeae est summa elegantia.
Austriani potum cafearium Kapuziner vocant, id est potus cafearius capuccinus Austrianus, si cafeae Mochanae ita cramum additur ut cafea eundem colorem accipiat quam pallium monachi capuccini.
Cum caffeae expressae calida aqua additur Americanum vocatur. Si viator coffeam in Italia poscat, hanc potionem accipiet.
Cum cafeae expressae lac vaporatum additur, principio duo genera creantur. Primum est potus cafearius capuccinus Italianus (Italiane: cappuccino), qui aeque tenet unam partem expressae, unam partem lactis vaporati, et unam partem spumae. Secundum est cafea lactea, quod tenet maiorem partem lactis vaporati et tenuem laminam spumae ad caput. Hae potiones expressae populo sunt gratissimae. Nuper novum nomen ortum est cafeae, cui dulcis sirupus additus est. Vulgus hoc facit ut acidum saporem de coffeo abdat. In popularibus cauponis cafeariis his sirupis utuntur ut multam varietatem clientium adliciant. Hoc consilium cauponas sive tabernas cafearias adiuvat ut augescant. Notissimum exemplum fortasse est Starbucks, quod valde prosperum Americanum negotium est.
Re vera, vulgus coffeum consumit ut vigilent. Ergo, nisi necesse est vigilans stare, coffeum potest parari sine caffeino. His dictis, plerique eiusmodi caffeam non bibunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quia multa nomina attestantur, electum quod forma est simillimum Coffeae et caffeinae.
- ↑ Ottorino Pianigiani. [1]: "dall'arab. QAHUAH (Freytag) pronunciato alla turca KAHVÉ, che designa il liquore e non il frutto. Infatti QAHVAH significa vin bianco leggiero, e quindi il senso primitivo della cove araba sembra essere vino, liquore e che dipoi sia stata applicata al caffè, a motivo delle sue virtu inebrianti. Altri da KAFFA, piccolo regno abissino, donde lo dicono originario."
- ↑ http://www.dizionario-latino.com/dizionario-italiano-latino.php?lemma=CAFFE100
- ↑ Martinus Booth, Cannabis: A history (Londinii: Doubleday, 2003).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiquiores
- 1574 : Carolus Clusius, interpr. et auct., Garciae ab Orta Aromatum et simplicium aliquot medicamentorum apud Indios nascentium historia. Ed. 2a, 1574 (Ibi coffeum primo inter Europaeos describitur et depingitur)
- 1685 : Iacobus Sponius et Silvester Dufour,Tractatus novi de potu "caphé", de chinensium "thé" et de chocolata, Parisiis, apud Petrum Muguet, 1685. Prima editio Gallica anno 1671 Lugduni in lucem prodierat.
- 1699 : Antoine Galland, De l'Origine et du progrès du café. Cadomi: Jean Cavelier, 1699 Textus editionis 1834 apud Gallica
- 1804 : Grimod de la Reynière et al., Almanach des gourmands vol. 2 (2a ed. 1804) pp. 207-216
- Recentiora
- "Le café et les religions" in Les Cahiers de la gastronomie n° 11 (2012?)
- Allen, Stewart Lee. 1999. The Devil's Cup: Coffee, the Driving Force in History. Soho: Random House. ISBN 1-56947-174-6.
- Allen, Stewart Lee. 2003. Ein teuflisches Zeug: Auf abenteuerlicher Reise durch die Geschichte des Kaffees. Francofurti: Campus. ISBN 3593372908.
- Ball, Daniela U., ed. 1991. Kaffee im Spiegel europäischer Trinksitten. Turici: Johann-Jacobs-Museum. ISBN 3906554066.
- Bernhardt, Rolf, et Simone Hoffmann. 2007. Die Welt des Kaffees. Neustadt an der Weinstraße: Umschau. ISBN 3865286046.
- Bersten, Ian. 1999. Coffee, Sex & Health: A History of Anti-Coffee Crusaders and Sexual Hysteria. Sydneii: Helian Books. ISBN 0957758103.
- Clarke, Ronald James, et R. Macrae, eds. 1987. Technology. Coffee, 2. Barking Essexiae: Elsevier Applied Science. ISBN 1851660348.
- various (1985). "Botanical Classification of Coffee". In Clifford MH, Wilson KC. Coffee: Botany, Biochemistry and Production of Beans and Beverage. Westport, Connecticutae: AVI Publishing. ISBN 0709907877.
- Debry, Gérard. 1993. Le café et la santé. Lutetiae: John Libbey Eurotext. ISBN 2742000259.
- Eichler, Oskar. 1976. Kaffee und Coffein. Ed. 2a. Berolini, Heidelberg, Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 3540072810.
- Ganchy, Sally (2009). Islam and Science, Medicine, and Technology. The Rosen Publishing Group. ISBN 1435850661, 9781435850668
- Engelmann, F., M. E. Dulloo, C. Astorga, S. Dussert, et F. Anthony. 2007. "Complementary strategies for ex situ conservation of coffee (Coffea arabica L.) genetic resources: A case study in CATIE, Costa Rica." Topical Reviews in Agricultural Biodiversity. Romae: Bioversity International
- Heise, Ulla. 2002. Kaffee und Kaffeehaus: Eine Geschichte des Kaffees. Francofurti: Insel. ISBN 9783898364539.
- Illy, Ernesto. 2003. Von der Bohne zum Espresso. Spektrum der Wissenschaft 82–87. ISSN 0170-2971.
- Jacob, Heinrich Eduard. 1934. Sage und Siegeszug des Kaffees: Die Biographie eines weltwirtschaftlichen Stoffes. Berolini: Rowohlt. (Ed. 2a. Hamburgi: Rowohlt, 1952; Taschenbuchausgabe: Rowohlt, Reinbek, 1964).
- Jacob, Heinrich Eduard (1998). Coffee: the epic of a commodity. Short Hills, Novae Caesareae: Burford Books. ISBN 9781580800709
- Jacob, Heinrich Eduard. 2006. Kaffee: Die Biographie eines weltwirtschaftlichen Stoffes (mit einer Fortschreibung der Kaffeewelt seit den 1950er-Jahren bis heute von Jens Soentgen. Monaci: Oekom Verlag. ISBN 9783865810236.
- Joffe-Walt, Benjamin, et Oliver Burkeman, "Coffee trail," The Guardian, 61 Septembris 2005.
- Kummer, Corby (19 Augusti 2003). The joy of coffee : the essential guide to buying, brewing, and enjoying. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 0618302409
- Maier, Hans Gerhard. 1984. Chemische Aspekte des Kaffees. Chemie in unserer Zeit 18(1):17-23. ISSN 0009-2851.
- Maritsch, Fritz, et Alfred Uhl. 1989. Kaffee und Tee. In Drogen und Drogenpolitik, ed. Sebastian Scheerer, Irmgard Vogt, et Henner Hess. Francofurti et Novi Eboraci: Campus. ISBN 3593336758.
- Metcalf, Allan A (1999). The world in so many words : a country-by-country tour of words that have shaped our language. Houghton Mifflin. ISBN 0395959209
- Pendergrast, Mark (2001) [1999]. Uncommon Grounds: The History of Coffee and How It Transformed Our World. London: Texere. ISBN 1587990881
- Roque, Jean de La. 1717. Gründliche und sichere Nachricht vom Cafee und Cafee-Baum: Nach dem französischen Exemplar übersetzt. Lipsiae: Boetius.
- Selmar, Dirk, et Gerhard Bytof. 2008. "Das Geheimnis eines guten Kaffees: Biochemische Grundlagen der Nacherntebehandlung." Biologie in unserer Zeit 38 (3): 158–67. ISSN 0045-205x.
- Souza, Ricardo M. 2008. Plant-Parasitic Nematodes of Coffee. ISBN 9781402087196. ref=CITEREFSouza2008 Nexus interretialis.
- Teufl, Cornelia, et Stephan Clauss. 2004. Coffee. Monaci: Zabert Sandmann. ISBN 978389883-0775.
- Weinberg, Bennett Alan; Bealer, Bonnie K. (2001). The world of caffeine: the science and culture of the world's most popular drug. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415927226
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad coffeum spectant. |
- Lexicon Latinum hodiernum scilicet Theodisco-Latinum
- De coffeo et salute apud www.cosic.org
- "This is Coffee," apud www.archive.org (pellicula documentaria anni 1961)
- "An Illustrated Coffee Guide," apud www.lokeshdhakar.com
- Coffee Taster, apud www.coffeetasters.org (diarum International Institute of Coffee Tasters)
- Morris, Jonathan (2007). "The Cappuccino Conquests: The Transnational History of Italian Coffee"
- Conloquium cum Marco Pendergrast in Uncommon Grounds: The History of Coffee and How It Transformed Our World, die 29 Augusti 1999, apud www.booknotes.org