Jump to content

Bilitio

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Bilitio (discretiva).
Wikidata Bilitio
Res apud Vicidata repertae:
Bilitio: insigne
Bilitio: insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 46°11′44″N 9°1′26″E
Numerus incolarum: 43 785
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bellinzona

Gestio

Procuratio superior: Bellinzona Subdistrict

Geographia

Superficies: 164.96 chiliometrum quadratum, 19.12 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Arbedo-Castione, Regoredus, Fanum Sancti Nazarii (Langobardia), Cavarnia, Ponte Capriasca, Isone, Cadenazzo, Cugnasco-Gerra, Vogorno, Lavertezzo, Riviera, Fanum Sancti Victoris, Lumino, Sant'Antonino, Comunanza Cadenazzo/Monteceneri, Gravidonia et Municipia Coniuncta

Tabula aut despectus

Bilitio: situs
Bilitio: situs
Fines Bilitionis

Bilitio sive Bilitio castrum[1] (Italiane: Bellinzona) est urbs Helvetica et pagi Ticinensis caput. Mense Decembri 2016 numerus incolarum 18 347 fuit.

De rebus historicis

[recensere | fontem recensere]

Bilitio est urbs antiqua, de qua Gregorius Turonensis de bello inter Langobardos et Francos referens,[2] anno 590 scripsit: "Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est."

Medio aevo, dissoluto regno Francorum, Bilitio episcopo Novocomensi cessit. Sed saeculo XIV longinquae contentiones ortae sunt cum Mediolanensibus, qui anno 1340 victoriam reportaverunt. Anno 1500, Helvetii Bilitionem ceperunt; postea Bilitio semper ad confoederationem Helveticam pertinuit.

De natura loci

[recensere | fontem recensere]

Bilitio Alpibus subiecta est; propter loci naturam aer ventosus est.

Aedificia notabilia

[recensere | fontem recensere]

Urbs tribus castellis colli impositis praeclara est, quae sunt Castelgrande, Castello di Montebello, Castello di Sasso Corbaro. Quae castella, urbs vetus et moenia eius anno 2000 ab UNESCO patrimonium totius mundi declarata sunt.

  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1326
  2. Historia Francorum liber decimus.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Castello di Montebello] et (supra) Castello di Sasso Corbaro
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!