Ion
Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens')[1] in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est. Hoc appellatur iontizatio.
Ionta negative onerata, ob electronum auctionem, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo. Ionta autem positive onerata, propter electronum diminutionem, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.
Energia Iontizationis
[recensere | fontem recensere]Vocatur prima energia iontizationis quam opus sit ad lenius electron plane extrahendum ex atomo absque nonnulla energia residuali electronis ablati in ipso. Et energia divisa ab onere electronis unius est potentialitas iontizationis. Hae appellationes etiam in iontizationem molecularum et solidorum describendam adhibentur, quamquam aestimatio sua non sit constans quoniam iontizatio ab aliis variantibus vexatur, sicut temperatura, chemica, vel geometria.
Iontizatio
[recensere | fontem recensere]Si Natrii atomus electron unum perdit, procedit Natrii Cathion:
Na → Na+ + 1 e-
Si Chlori atomus electron unum auget, procedit tum Chloridi Anion:
Cl + 1 e- → Cl-
A dissociatione molecularum etiam procedere possunt ionta:
HCl → H+ + Cl-
Additio autem molecularum est modus communis ad ionta multiatomica formanda:
H+ + NH3 → NH4+
Hoc casu ulteriori, iontis formatio non ob auctionem diminutionemve electronum ab ammonia (NH3) sed auctio protonis ipsius. Ammonium est ion ammoniae (NH4+), numerum eundem electronum habent, ut sunt pleni, hoc facit ea praesertim stantia.
Ionta Varia
[recensere | fontem recensere]- Dianion: dianion est species iontis habens duo onera negativa ablata, super ipsum.
- Zwitterion: Zwitterion est ion onere negativo nullo habens duo onera: et positivum et negativum.
- Radicalia iontica: Ionta habentia numerum irregularem electronum, instabilia et reactiva sunt.
Ionta Adsidua
[recensere | fontem recensere]
|
|
|
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nominatum a Micaelo Faraday anno 1834 qui primum inventus est.
Nexus interni