Jump to content

Alexander Grothendieck

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Grothendieck
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Grothendieck: imago
Alexander Grothendieck: imago
Nativitas: 28 Martii 1928; Berolinum
Obitus: 13 Novembris 2014; Sanctus Gerontius
Patria: Francia, statelessness, Imperium Germanicum
Nomen nativum: Alexander Raddatz

Familia

Genitores: Sascha Schapiro; Hanka Grothendieck

Memoria

Sepultura: unknown value

Alexander Grothendieck (Berolini natus 28 Martii 1928; mortuus die 13 Novembris 2014) fuit mathematicus operis de geometria algebraica notus. In Germania natus est, sed in Francia iamdiu habitabat. In multis disciplinis mathematicis laboravit, inter quas geometria algebraica, algebra homologica, theoria categoriarum, topologia, theoria numerorum et analysis functionalis.

Pater, qui in Russia natus est, migravit ad Germaniam, ubi matrem eius obvenit, quae Germanica erat. Primos annos pueritiae Grothendieck Berolini cum parentibus habitabat. Postquam parentes ad Franciam anno 1933 migraverunt, paucos annos Hamburgi cum nutritore degebat. Anno 1939 Grothendieck, cuius pater Iudaeus erat, ad Franciam migravit ut factionem Nazistam fugeret. In Francia occupationem Nazistam vitavit, sed pater eius in castris carceralibus mortuus est.[1] Bello terminato, ad universitatem Monspessulani, deinde ad Scholam Normalem Superiorem studebat. Anno 1949 ad Universitatem Nanceiensem advenit ut analysi functionali studeret. De spatio topologico vectorum dissertationem anno 1953 perfecit.[2]

Anno 1959 autem ad Institutum Scientiarum Provectarum (Francogallice: Institut des Hautes Études Scientifiques) docere coepit. Hoc spatium temporis saepe aevum aureum vocetur, quod illos annos Grothendieck multas res mathematicas magni momenti effecit, praesertim in geometria algebraica et theoria categoriarum.[2] Pro operae de geometria algebraica numismate Fields anno 1966 tributus est. Activismum animadvertere anno 1970 coepit et Institutum, quod pecuniam exercitus Franciae accipiebat, relinquit. Illos annos naturae destructionem, potestatem militarem, et arma nuclearia opponebat. Societatem quoque condidit nomine Survivre et Vivre his rebus melius promovendis.[3] Anno 1988 Grothendieck mathematicam prorsus desiit et de philosophia et religione scribere coepit. Has scriptiones meditationes vocat - et milia multa paginarum complent.[4] Alii Grothendieck nunc morbum mentis pati putant. Non iam cum amicis nec cum familia colloqui creditur. Recentius solus loco ignoto in Francia habitabat.[3]

Adeptiones in mathematica arte

[recensere | fontem recensere]

Maximi momenti theorema Grothendieck-Riemann-Roch et correctio generalis disciplinae. Quoque theoriam schemarum creavit, quod plures demonstrationes in theoria numerorum effecit. Andreas Wiles allis harum exsecutionum usus est in demonstratione Theorematis Ultimi Fermatiani.[2] Grothendieck definitionem categoriae quoque mutavit et theoriam topon creavit, quae est pars theoriae categorianum logicam geometriae iungens.[5]

  1. Scharlau, p. 931
  2. 2.0 2.1 2.2 O'Connor and Robertson
  3. 3.0 3.1 Scharlau, p. 933
  4. Scharlau, p. 938
  5. Marquis, "Category Theory",

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Grothendieck spectant.