402
Appearance
Annus 402 e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 1 a.C.n. · millennium 1 · millennium 2 |
---|---|
Saecula: | saeculum 4 · saeculum 5 · saeculum 6 |
Anni: | (400) · 401 · 402 · 403 · 404 · 405 · 406 · 407 · 408 · 409 · 410 · (411) |
402 = CDII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 402 legas, vide 402 (numerus).
Eventa
[recensere | fontem recensere]- 1 Ianuarii - Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus V et Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus V consulatus magistratum inierunt.
- 6 Aprilis - Stilicho magister militum Visigothos sub rege Alarico apud Pollentiam in Italia septentrionali vicit. Sed Alaricus in Italia mansit.
- 6 Decembris - Honorius imperator occidentalis Ravenna, novo capite imperii Romani occidentalis, primum decretum promulgavit. Eo imperator regiam transtulerat, quod Visigothi iterum iterumque Mediolanum obsidebant. Ravenna paludibus magnis contra Barbaros tuta esse videbatur.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
[recensere | fontem recensere]- Quintus Aurelius Symmachus vir publicus et orator; natus est circa annum 342.