Vandalitia
| |||||
caput | Hispalis | ||||
Lingua | Hispanica | ||||
Area - total - % a Hispania |
locum 2 87.268 km² 17,2% | ||||
Numerus incolarum - Total (2011) - % a Hispania - Densitas demographica |
locum 1 8.415.490 17,9% 96,43 inc./km² | ||||
Gentilicium - Hispanice - Latine |
andaluz, a Baeticus, a, um | ||||
Statutum autonomiae | 28 Februarii a 1980 | ||||
ISO 3166-2 | AN | ||||
Repraesentatio parlamentaria - Parlamentum - Senatus |
61 scamna 41 scamna | ||||
Praeses | Xuxa Didaci filius (PSOE) | ||||
www.juntadeandalucia.es |
Vandalitia[1] (Hispanice: Andalucía) est una inter septemdecim communitates autonomas Hispaniae. Ex omnibus quae in terra firma sitae sunt haec maxime ad australem partem iacet.
In aquilone Vandalitia habet finem in Castellam-Manicam atque Extremaduram. Meridie Oceanus Atlanticus, Mare Mediterraneum et Britannica colonia Calpe fines sunt. Vicina regio orientalis est Murcia. Vicinus occidentalis est Portugallia res publica. Caput Vandalitiae est Hispalis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Antiquo Aevo, Vandalitiam sive Baeticam iberici populi, qui ex Asia Minore immigraverant, Phoenices populi (Antiqui Syriae, Libani et Palaestinae incolae), Carthaginienses (praesentis Tunesiae incolae) et Tartessii incolebant.
Vandalitia Phoenicia emporia accepit. Quae statim in Poenorum , postea Romanorum dicionem redacta sunt. De anno 711 ad 1492 in Maura potestate erat.
Prisco Medio Aevo, Fretum Gaditanum traiectorius musulmanarum in Occidentalem Europam irruptionum locus ab anno 711 fuit. Mediaevalis epocha huius regionis Islamica est; Ferdinandus III Castellae Corduba anno 1236 potitus est. Hispalis anno 1248 et Granata anno 1492 capta est. Stata? per duo saecula Recuperatio Hispanica (Hispanice Reconquista), Maura Hispania finita est, cum reliquos Mauros acriter insecuti sunt usque ad annum 1609 quo Philippi III iussu ex Hispanicis terris in exsilium pulsi sunt.
Novo Aevo, Vandalitia domitores in "Novi Mundi" occupationem profectos praebuit trans Baliares in copiis exercitus Castellae quae cum Regno Granatae anno 1492 transegit. Anno 1704, corona Hispanica Calpem amisit qui Britannica colonia factus est.
Coaetaneo Aevo, proelium Trafalgarense prope Gades anno 1805 commissum est. Cum Hispanicis coloniis in Maroco vicinitas geographicum historicumque factum praecipium denuo fuit anno 1936 quo Bellum civile Hispanicum ortum est: Francisci Franco exercitus in Vandalitia exposuit. Ab Italis copiis iutus, Malaca cepit die 8 Februarii anno 1937. Expositio Universalis anni 1992 Hispali agitata est.
Februario anni 2007, communitas autonoma per ad populum provocationem statutum Catalaunici simile autonomiam suam firmans adoptavit.
Politia
[recensere | fontem recensere]Vandalitiae caput Hispalis est. Tribunalis Superioris Iustitiae Vandalitiae Granata est.
Constitutio Hispanica anni 1978 ut communitates autonomicae aliquo independentiae uti possint sinit, quamquam in Civitate Hispanica contentae maneant. Primum statutum autonomiae Vandalitiae anno 1981 valere coepit. Ex illo tempore comitia constanter ad parlamentum Vandaliticum renovandum celebrantur. Novum statutum autonomiae probatum a Vandalitico populo die 18 Februarii anni 2007 est.
Parlamentum 109 scamnis componitur. Ultimis comitiis regionalibus, die 9 Martii anni 2008 celebratis, Partes Socialisticae Operariae Hispanicae (PSOE) 56 scamna, Partes Populares (Hispania) (PP) (Conservativae) 47 scamna, et IULV (Laeva Iuncta et Partes Virides) 6 scamna adeptae sunt.
Praeses Contionis Vandalitiae, id est, communitatis autonomicae gubernationis, dux est. Manuel Maria Chaves González, de anno 2004 quinta vice consecutiva praeses. Electus erat huic muneri snnis 1990, 1994 et 1996.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Vandaliticum levamen tres fundamentales unitates formant:
- Saltus Castulonensis, naturalis limes inter Castellanam planitiem et Vandalitiam, cum maximo culmine paulo amplius 1300 metrorum.
- Iugum Baeticum (Paenibeticum et Subbaeticum), Mari Mediterraneo parallelum. Ibi sunt maxima summa in Montibus Ilipulis (Hispanice: Sierra Nevada), et paeninsulae Hibericae altissima culmina: acumina Mulhacenum (Hispanice: Mulhacén) (3478 m) et Veleta (3392).
- Valles Baetis (Hispanice: Valle del Guadalquivir), territorium planissimum in Sinum Gaditanum Austroccidente vertum.
Vandalitia in climatico dominio Mediterraneo (excepto Prato Iliberis) considit, quamquam clima non est uniforma, ubi diversae microclimaticae varietates alia prope aliam inveni possunt, quod prospectus varietatem producit. Praecipitationes de Occidente in Orientem imminuunt; locus magis praecipitationum accipiens Iugum Grazalemae est (2218 mm per annum) et minime pluviosus Promunturium Gatae (117 mm per annum). Media annualis temperatura Vandalitiae 16 °C superat, quamquam geographicae variationes sunt, de 18,5 °C Malacae usque ad 15,1 °C Beatiae (Hispanice Baeza) oscillantes. Frigidissimus mensis est Ianuarius (6,4 °C mediae temperaturae Iliberis) et calidissimus Augustus (28,5 °C mediae temperaturae Astigis (Hispanice Écija)).
Vandalitiae est magna hydrologica diversitas quia flumina sive in Atlanticum sive in Mediterraneum influunt. Atlanticorum aquarum divortiorum sinus hydrologici Anae (Hispanice Guadiana), Odieli (Hispanice Odiel), Tinctique (Hispanice Tinto), Baetis (Hispanice Gudalquivir), et Chrysi (Hispanice Guadalete) Baesipponensisque (Hispanice Barbate) sunt, et Mediterraneorum divortiorum sinus hydrologici meridiei est.
Provinciae
[recensere | fontem recensere]Vandalitia in octo provincias dividitur. Infra tabula provinciarum est (inter signa exclusione nomina geographica Hispanice), die 1 Iauniarii anni 2008 A.D.
Provincia | Caput | Incolae | Densitas | Municipiorum numerus |
---|---|---|---|---|
Porti Magni | Portus Magnus (Almería) | 646.633 | 73,7 hab./km² | 102 |
Gadium | Gades (Cádiz) | 1.207.343 | 162,4 hab./km² | 44 |
Cordubensis | Corduba (Córdoba) | 792.182 | 57,5 hab./km² | 75 |
Granatina | Iliberis sive Granata (Granada) | 884.099 | 69,9 hab./km² | 168 |
Onubensis | Onuba (Huelva) | 497.671 | 49,1 hab./km² | 79 |
Aurgis | Aurgi (Jaén) | 664.742 | 49,3 hab./km² | 97 |
Malacitana | Malaca (Málaga) | 1.517.523 | 207,7 hab./km² | 100 |
Hispalensis | Hispalis (Sevilla) | 1.849.268 | 131,8 hab./km² | 105 |
Aliae principales Vandaliticae urbes sunt:
- Murgi (El Ejido), et Turaniana (Roquetas de Mar), in provincia Portus Magni (Almería)
- Linea Conceptionis (La Línea de la Concepción), Iulia Traducta (Algeciras), Ebura (Sanlúcar de Barrameda), Oraculum Menestei sive Rupta (Rota), Sanctus Ferdinandus (San Fernando), Seriensis (Jerez de la Frontera), et Portus Menesthei (El Puerto de Santa María), in provincia Gaditana(Cádiz)
- Mellaria (Fuente Obejuna), in Cordubae provincia (Córdoba)
- Sexi Firmum Iulium (Almuñécar), Iulia Gemella Acci (Guadix), Maratius ( Maracena) et Motrilum (Motril), in provincia Iliberis sive Granatae (Granada)
- Arucci (Aroche), Ilipla (Niebla), Mons (Almonte), Kalathousa (Aljaraque), Lepvs (Lepe), Anaponteque (Ayamonte), in magnae et pulchrae onubae provincia.
- Salaria sive Betula (Úbeda) et Baetia (Baeza), in provincia Aurgis sive Giennii (Jaén)
- Antiquaria (Antequera), Arunda (Ronda) et Salduba (Marbella), in provincia Malacae (Málaga)
- Orippo (Dos Hermanas), Nabrissa (Lebrija), Urso (Osuna) et Utrera (Utrera), in provincia Hispalensi (Sevilla)
Anno 2001 regioni erant 9 000 000 incolae. Valles Baetis fluminis et ora australis de montibus Ilipulis (Hispanice Sierra Nevada) sunt regiones habentes plerosque incolas.
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Etiamsi ultimis viginti annis mirabile oeconomicum incrementum experta est, Vandalitia secunda regio pauperrima in Hispania manet. Praestantiam ut regio Hispaniae populosissima sit et utvalde periegetica cum amplius septem milionibus salutatoribus pro anno sit. Se tertia Hispanica regio novis notitiarum technologiis redidit. Sed tamen officia paulo adstricta manent et regio periegese et aedificatione multo pendet. Longe ab Europaeis magnis mercatibus, industrialis textilis et adventiciae collocationis pecuniariae inopiam etiam patitur. Unione Europaea zona propositi I classificata, maximi ponderis auxiliis eligi potest (12,5 miliones euronum inter annos 2007 et 2013 praevisorum).
Vandalitia prima regio olivarum productoria in Europa (praecipue in provincia Aurgorum. Aliae principales productiones fructus et olera (Campi Daliarum (Hispanice Campos de Dalías) aut adhuc fraga Onobae), fruges et oleaginosae (Helianthus annuus) in Valle Baetis, bovinum et suinum armenta (pernae Trevelezenses), vinum (vinetorum Montellae Moriliumque et Malacae praecipue) sunt. Saccharum officinarum prope Motrilum et Malacam exigue quoque colitur.
- PDG: 146 miliones euronum (aestimationes anno 2007)
- PDG pro incolis: 17.251
- PDG incrementum inter 1995 et 2005 (basis 100 in 95): 154 (Hispania 143, Euronis terrae 122)
- PDG incrementi taxatio anno 2006: 3,9% (Euronis terrarum media: 2,8%)
- Invitae otiositatis taxatio: 11,96% (Fons INE secundo trimestre spatio anni 2007)
- Commercialis defectio: 13,9 miliones euronum (anno 2006)
Cultura
[recensere | fontem recensere]Festa
[recensere | fontem recensere]
Dies aut Tempus | Nomen Latinum | Nomen Hispanicum | Annotatio |
---|---|---|---|
28 Februarii | Dies Vandalitiae | Día de Andalucía | |
Martio aut Aprili | Hebdomas Sancta | Semana Santa | |
Aprili | Feria Aprilis | Feria de Abril | Hispale |
Ausgusto | Feria Augusti | Feria de Agosto | Malacae |
Maio | Feria Nostrae Dominae Valetudinis | Feria de Nuestra Señora de la Salud | Cordubae |
Maio et Iunio | Peregrinatio Roris | Romería del Rocío | Onobae |
Maio | Feria Equi | Feria del Caballo | Xeresium |
Augusto | Feria Virginis Maris | Feria de la Virgen del Mar | Portu Magno |
Octobri | Feria Sancti Lucae | Feria de San Lucas | Aurgis, ultima feria anni in Hispania. |
Februario | Carnelevarium Gaditanum | Carnaval de Cádiz | Gadibus |
Maio | Cruces Maji | Cruces de Mayo | Cordubae et Ilibere |
Primis Maii Hebdomadibus | Cohors Cordubensis | Patio cordobés | Cordubae, certamen cohortium Cordubensium |
Augusto | Festa Columbina | Fiestas Colombinas | Onobae, in memoriam Columbi |
Maio aut Iunio | Corpus Christi | Corpus Christi | Principale Iliberis festum, etiam Cordubae celebratum |
Gastronomia
[recensere | fontem recensere]Vandalitica gastronomia multo variata est et inter litus et intestina dissimilitudines ostendit. Semper olei olivae, piscium et carnis usu vincta est. Crustularia magnum Alandalusiensis culinae pondus ostendunt cum amygdalorum et mellis usu, quorum bellaria natalicia velut arvinata (Hispanice mantecados), pulverones (Hispanice polvorones) et alfajores (Hispanice alfajores) in hac regione notissima sunt.
Aliquae typica fercula Vandalitica sunt:
Nomen Hispanicum locale | Nomen Latinum vel Latinizatum | Locus |
---|---|---|
Aceitunas aliñás | Olivae ornatae | Cordubae |
Gazpacho | Gazpasum | |
Salmorejo | Salmorejum | Cordubae |
Ajoblanco | Alium Album | Ilibere, Malacae et Gadibus |
Pipirrana | Pipirrana | Aurgis |
Habas con calzones | Fabae cum bracis | |
Habas fritas con jamón | Fabae frictae cum perna | Ilibere |
Olla de San Antón | Olla Sancti Antonii | in Prato Iliberico |
Alboronía | Alboronia | |
Huevos a la flamenca | Ova Flamenca | |
Alcauciles rellenos | Cynarae scolymi repleti | Gadibus |
Migas de harina | Mollia Farinosa | Ilibere |
Gachas | Gasae | Ilibere |
Potaje de trigo | Pulmentum frumenti | |
Gazpachuelo | Gazpasellum | Malacae |
Migas | Mollia panis | Ilibere |
Bienmesabe sive adobo | Adobum | |
Ajo harina | Alium farinosum | Aurgis |
Soldaditos de Pavía | Milituli Ticinenses | |
Pringá | Pinguiata | |
Rabo de toro | Cauda tauri | |
Polea | Poleata | |
Urta a la roteña | Pagrus auriga Oraculi Menesthei | |
Papas con chocos | Solana cum sepia | Onuba |
Porra antequerana | Porra Antikariana | Antikariae |
Musica
[recensere | fontem recensere]Musica Vandalitica nominatur non solum Vandalitiae Hispanici territorii propria traditionalis musica, sed etiam musicae specialis modus, tam popularis quam culti generis, metrici, melodici harmonicique ambitus propriis characteribus definitus. Quamobrem, de musica Vandalitica ab haud Vandaliticis compositoribus composita proprie loqui potest. In musicologiae ambitu, haec tendentia Vandalitismus musicalis nominari solet.
Sermo
[recensere | fontem recensere]Vandalitia linguae Hispanicae dialecto, de Castellana Aragonicaque Andalusiensis Vandalitiae colonizatione orta, principaliter loquitur. Haec dialectus, magno Arabico et Austroromanico (linguae Mozarabicae Baeticae) substracto et praesertim propria innovatoria primorum exsistentiae saeculorum evolutione locupletata, se linguistica maximi ponderis varietas in linguae Hispanicae Americanis dialectis varietatibusque constituit.
Dialectus Vandalitica magnae dissimilitudinis est, nihilominus clari intestini limites non notantur, sed devertentes limites singuli tracti, modo ut dialectalis superpositorum tractuum unitas conformetut, magis quam homogenee oppositorum. Ita, quamquam traditionaliter in Vandaliticam Occidentalem et Vandaliticam Orientalem subdivisa est, praesertim secundum vocalis aperturae apparitionem velut signum pluralis in Mediaorientale zona, alii tractus qui hanc divisionem non notant sunt, velut thetacismus vel sigmacismus pro discrimine, Vandaliticorum s (praedorsalis et coronalis) pronuntiatio pro Castellana apicale aut Hispanici ch fricativizatio pro Castellana solita pronuntiatione (affricata), qui divisionem inter Septemtrionem et Meridiem notant. Praeterea factum ne tractuum multi inter Septemtrionem et Meridiem separationem supposite notantes in spatiorum dominii et isoglossarum delimitatione competant emineri potest.
Transvectiones
[recensere | fontem recensere]Commercia cum externis terris trans mare per portus Portus Magni, Gadium, Malacae, Iulia Traducta, Onobae et Hispalis fit. Autoviae accessus ad reliquas nationis terras firmant. Per magnae velocitatis ferriviam (AVE) Vandalitia nationalis territorii centro coniuncta est et in brevi futuro tota Europa coniungetur. Aeroportus Malacae et Hispalis 70% aerei commeatus accipiunt. Malacae et Hispale ferriviae metropolitanae factae erunt anno 2008 dum Ilibere adhuc propositum est.
Origo nominis
[recensere | fontem recensere]Creatores nominis sunt Vandali natio Germanica, quae quinto saeculo partem australem Hispaniae incoluerunt et regnum condiderunt. Anno 711 Mauri cum Vandalis reperirent, regionem الأندلس (al-andalus) Arabice vocaverunt. Sed secundum alios linguistas, verbi الأندلس (al-andalus) etymologia Germanicum verbum landahlauts "terras sortitionis" significans etiam posset. Etiam etymon Atlantis verbo الأندلس (al-andalus) propositum est. Hodie disputatio de hac re manet.
Mythologica origo Vandalitiae
[recensere | fontem recensere]Terrae quae hodie Vandalitia sunt numerosorum mythorum e remotissima Antiquitate locus fuerunt. Praeteriti magni cultus civiles hodierno Vandalitico territorio et eius populis creberrime alluserunt. Deorum terra Aegyptiis Graecisque erat. Post Bellum Trojanum, Ulixes in suo periplo Vandalitica litora assecutus est. Sic cujus scutum armaque donaria in templo Athenae dicato exhibita sunt in urbe Motrili Septemtrione quae ex heroe nominabatur. Osiris sedes Maris Mediterranei Occidente esse putabatur.
Vandalitii notabiles
[recensere | fontem recensere]- Hispania Romana
- Andalusia
- Averroes, jurisperitus, medicus et philosophus
- Maimonides, Judaicus philosophus
- Boabdilus, ultimus Iliberis rex
- Novaevalis Hispania
- Aelius Antonius Nebrissensis, grammaticus, primae grammaticae Linguae Hispanicae auctor
- Bartholomaeus a Casaus, theologus et primus deffensor indigenarum Americanorum
- Iohannes Diaz Solicis, explorator, Argentinae provinciae in America inventor
- Alvarus Nunni Cabeza de Vaca, explorator
- Didacus Velázquez, pictor
- Bartholomaeus Stephanus Murillo, pictor
- Matthaeus Alemán, scriptor
- Ludovicus de Góngora, scriptor
- Coaetanea Hispania
- Emmanuel de Falla, compositor
- Fridericus Garcia Lorca, tragicus poeta
- Franciscus de Lucía, chitarista
- Vincens Amigo, chitarista
- Antonius Machado, scriptor
- Paulus Picasso, pictor
- Andreas Segovia, chitarista
- Antonius Banderas, actor
- Cammarus Insulae, flamencus cantor
- Ioannes Reno, Vandaliticorum parentium ex Franquistica Hispania fugientium Francogallicus actor
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. "Vandalitia."