Jump to content

Thomas Mann

E Vicipaedia
Wikidata Thomas Mann
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Mann: imago
Thomas Mann: imago
Thomas Mann: subscriptio
Thomas Mann: subscriptio
Nativitas: 6 Iunii 1875; Lubeca
Obitus: 12 Augusti 1955; Turicum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Cechoslovacia
Nomen nativum: Paul Thomas Mann

Familia

Genitores: Thomas Johann Heinrich Mann; Júlia da Silva Bruhns
Coniunx: Katia Mann
Proles: Erica Mann, Nicolaus Mann, Golo Mann, Monika Mann, Elisabeth Mann Borgese, Michael Mann

Memoria

Sepultura: Kilchberg cemetery

Thomas Mann (Lubecae die 6 Iunii 1875 natus; Turici die 12 Augusti 1955 mortuus) fuit scriptor Germanicus. Mythistoriae Buddenbrooks causa, a quodam libro Schopenhauerano anno 1900 prolato motae, Mann praemio Nobeliano litterarum anno 1929 laureatus est. Eius autem liber clarissimus est Der Zauberberg ('Mons magicus'), opus generis Bildungsroman. Henricus frater et Erica Nicolausque filii scriptores fuerunt.

Mann iuvenis.
Buddenbrooks (1909).

Familia mercatorum divitum Lubecensi natus post mortem patris anno 1894 Monacum venit ubi in associatione assecurationum quadam operam dans praelectiones in universitate technica auscultabat. Cum fratre Henrico Mann biennium in Italia degebat et annis inter 1898 et 1899 Adalberto Langen succurrit ad periodicum satiricum "Simplicissimus" conficiendum. Simul contactus multos novos habuit cum artificibus. Tunc multa legit ab Arthuro Schopenhauer et Frederico Nietzsche scripta et ipse textus edidit (e.g. Der kleine Herr Friedemann, 1898). Anno 1901 valde plausum est mythistoriae Buddenbrooks. Verfall einer Familie. Opus partim autobiographicum decadentiam dynastiae mercatoriae narrat civitatibus mutantibus. Similia anno 1903 argumenta pro novellis Tristan (inter quas etiam historiuncula notissima Tonio Kröger) dedit.

Catharina Pringsheim Iudaica anno 1905 ductitata Thomae Mann ianuas in circulos urbis supremos aperuit necnon facultatem dedit, ut maritus omnino litteris vacaret. Praeter fabulam Romanensem Königliche Hoheit (1909), quae in facetis mores classium varios depingit, narratiunculas multas concinnavit (e.g. anno 1912 Der Tod in Venedig) et novellarum florilegium Das Wunderkind anno 1914). Ad instar fratris Henrici inter personas publice illustres numeratus est et a domo editoria Fischer Berolinensi vulgatus est. Rixae cum Henrico natae sunt, cum Thomas Primi belli pancosmici coortum coram publico probaret. Anno 1918 in opusculo Bekenntnisse eines Unpolitischen rationem de his a posteriore quasi reddebat. Tamen Res Publica Vimariana Thomae Mann grata fuit et in democraticis confirmandis feliciter agebat. Anno 1924 mythistoria philosophica socialis praetitulta Der Zauberberg auctorem ad personam vitae publicae Germanicae illustrissimam promovit qui anno 1929 Praemio Nobeliano honoratus est.

Thomas Mann anno 1937.
Der kleine Herr Friedemann, novella, 1898.
Mann Vimariae salutatur anno 1949.
Sepulcrum Thomae, Katiae, Ericae, Monicae, Michaelis, et Elisabethae Mann, Kilchberg prope Turicum in Helvetia.

Mann se in vestigiis Goethii velut morum custodem vidit, quippe qui multis in symbolis orationibusque vitam spiritalem socialemque Germanicam corroborare tentaret (Lübeck als geistige Lebensform, 1926; Deutsche Ansprache. Ein Appell an die Vernunft, 1930; Goethe als Repräsentant des bürgerlichen Zeitalters. Rede zum 100. Todestag, 1932). Factio operaria socialistarum nationalium Germanica id ab anno 1933 minoris aestimavit, ut Mann itinerans reditum Germanicum in posterum diem differret. Anno 1936 civitatem Germanicam amisit. In Helvetia usque annum 1938 una cum Curtio Falke folia "Maß und Wert, ein Organ des konservativen Zweigs der deutschen Exilliteratur" edidit et eodam anno Universitas Princetoniensis eum ad disciplinas Americanas vocavit. Inde annis inter 1942 et 1952 Pacific Palisades in California vixit. In America multos homines maximi momenti convenit i.a. praesidem Franklinum Roosevelt et profugos Germanicos adiuvabat. Orationibus permultis ardentibus radiophonice Germanos admonens imaginem positivam Germaniae pristinae futuraeque tradere ei in animo fuit (e.g. etiam in Achtung, Europa! Aufsätze zur Zeit, 1938). Etiam in mythistoria Joseph und seine Brüder individuum in historicis circumstantiis depingebat. Tetralogia ea quae annis inter 1933 et 1943 in lucem est prolata mythus biblicus psychologice interpretatione perenni ornetur. Opus Doktor Faustus. Das Leben des deutschen Tonsetzers Adrian Leverkühn, erzählt von einem Freunde (1947) partes ab unoquoque (Thoma Mann ipso non salvo!) in regiminibus actas critice explorat et humana perennia exquirit.

Anno 1949, Germaniam revisurus Francofurtum ad Moenum et Vimariam petivit. In Germania Orientali communistica honoratus disputationes in libera parte Germaniae excitavit. Critica de vita in exilio dulce acta offensus reditum in Germaniam recusavit. Anno ultimos in Helvetia vixit. Post Secundum bellum mundanum quoque opera multa maximi momenti perfecit, velut Der Erwählte (1951), Die Betrogene (1953) et versionem alteram mythistoriae Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull (1954).

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
Die Geschichte Jaakobs (Historia Iaacobi, 1933)
Der junge Joseph (Iosephus iuvenis, 1934)
Joseph in Äpypten (Iosephus in Aegypto versans, 1936)
Joseph der Ernährer (Iosephus nutritor, 1943)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hayman, Ronald. 1994. "In Pursuit of Thomas Mann." Times Literary Supplement, 9 Septembris 1994.
  • Jens, Inge, ed., 1995. Thomas Mann: Tagebücher 1953–1955. Francofurti ad Moenum: Fischer. ISBN 3-10-1142814-X.
  • Kurzke, Hermann. 2002. Thomas Mann: Life as a work of art: A biography. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-07069-8. Liber conversus a Leslie Willson ex Thomas Mann: Das Leben als Kunstwerk (Monaci: C. H. Bick'sche Verlagsbuchhandlung, 1999).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]