Jump to content

Stesichorus

E Vicipaedia
Wikidata Stesichorus
Res apud Vicidata repertae:
Stesichorus: imago
Stesichorus: imago
Nativitas: 630 a.C.n.; Metauron
Obitus: 555 a.C.n.; Catana
Patria: Metauron

Familia

Genitores: ; Ctemene

Stesichorus fuit poëta lyricus, unus e novem poetis lyricis, natus Metauri in oppido Graeco in Bruttio.[1] Floruit saeculo sexto a.C.n. Materia suorum carminum lata est ex heroicis gestis et pacta in verbis gravibus vatinicisque.

Clarissimum carmen Stesichori fuit illud 'palinodos' inscriptum de Helena ad Aegyptum rapta.[2] Fama est Stesichorum cecinisse Helenam ad Troiam raptam in Homeri modo, tunc desubito poëtam a numine Helenae factum esse caecum; ast denuo canentem de Helena apud Aegyptos, oculos denuo vidisse. Carmen laudatur a Platone, in dialogo Phaedro, 243a. Isocrates quoque hoc carmen memorat.

Longum carmen de Geryone scripsit.[3] Aliud tractat de Iocaste et filiis; titulus est fortasse Syotherae.[4]

Carmina Stesichori fabulas narrant, ut illam saepe laudatam de equo cervum ulcisci cupiente et societatem ab homine adversus inimicum petenteː spe ultionis nec frenos accipere nec ipsum dorso vehere recusavit atque ita servus hominis factus est. Hac fabula poeta cavendum esse tyrannum Phalaridem monebat[5]. Non sunt carmina epica quoniam metrum non est hexametrum. Ut videtur, omnia carmina formam triadicam habent, per strophas, antistrophas, et epodas. Dialectus est Dorica.

E carminibus Stesichori, nos in hodierno tempore lectores pauca fragmenta habemus.

  1. Souda s.v.
  2. PMG 192. Plato, Politia 586c et Phaedrus 242e-243b..
  3. PMG S7-S83, P. Oxy. 2617; vide Lazzeri.
  4. PMG 222, P. Lille 73, 76, 111.
  5. Aristoteles, Ars Rhetorica II.20 (1393b). Cf. ibidem III.11.6.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hutchinson, G. O. 2001 Greek Lyric Poetry: A Commentary on Selected Larger Pieces. Oxoniae. Recensio critica
  • Lazzeri, Massimo. 2008 Studi sulla Gerioneide di Stesicoro. Quaderni del Dipartimento di Scienze dell' Antichità, Università degli studi di Salerno, 35. Neapoli: Arte Tipografica. Recensio critica