Jump to content

Silesia

E Vicipaedia
Insigne Silesiae

Silesia est regio Europae mediae, quae primo millennio imprimis a Slavis culta est. Nomen regionis dicitur a Schlesso ortum esse; is Schlessus (vulgo: Schleß) habetur primus Silesiae rex, cuius subiecti fuisse pagani putantur. Alii nomen terrae a verbo repere derivatum esse suspicantur, quod Germanice schleichen indicat, et origo eius interpretationis ab iis sic explanatur, ut Christiani tempore fugiente paene cunctos paganos e regione eicerent, et eo modo quasi repentes paganos expellerent.

Anno 991 Silesia pars Poloniae erat ut in Dagome iudex legitur. Anno 1000 dioecesis Vratislaviensis subiecta archidioecesi gnesnensi erecta est. Postquam Boleslaus Krzywousty rex Poloniae anno 1138 inter natos suos regnum divisit, Silesia semper dividebatur in multos parvos ducatus. In XIV saeculo ii ducatus extra Poloniam unitam remanserunt et anno 1348 Casimirus Magnus rex Poloniae regi Bohemiae Silesiam cessit. Rege Bohemiae Ludovico II in pugna anno 1526 necato, dignitas regalis Bohemiae ad Habsburgenses devenit. Anno 1741 post bellum silesianum primum Fridericus II rex Borussiae in regnum suum magnam partem Silesiae incorporavit, quod confirmatum erat anno sequente. Anno 1871, cum secundum imperium Theudiscum conditum esset, ea pars cum toto regno Borussiae facta est pars imperii et manebat usque ad finem belli mundani secundi, cum exercitus sovieticus Silesiam expugnaret, Theudiscos expelleret. Altera pars Silesiae (Silesia Austriaca) in potestate Habsburgensium remanebat usque ad finem belli mundani primi.

Hodie magna pars Silesiae borussianae est pars Poloniae, cuius caput Vratislavia est; maximum flumen, quod per Silesiam et Vratislaviam fluit, est Viadrus velut, Polonice, Odra. Silesia austriaca spectat Cechiam et Poloniam (Silesia Tessinensis). Pars vere miniae, plagae circa Gorlicium, in Saxonia hodierna sita est.

Natura regionis dat incolis Silesiis imprimis carbonem lapideum, qui usque ad hodiernum diem civibus quaestum non modicum parat.

Plurimi regionis Polonicae incolae lingua Silesica utuntur.

Silesia anno 1905

Anno 1558 Philippus Melanchthon Silesios populo Elysiorum cuius mentionem Tacitus fecerat aequavit. Exinde Silesia etiam Elysium appellabatur. Grünberg in Schlesien Prasia Elysiorum appellabatur.[1][2][3]

Franciscus Faber "poeta optimus Reipublicae Wratslawiensis" contendebat Silesiam olim territorium Quadorum fuisse duce Maroboduo. Appellabat Silesiam "terram Quadorum".[1]

Urbes et oppida

[recensere | fontem recensere]
Vratislavia

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Silesiam spectant.
Provinciae Poloniae