Jump to content

Sichem

E Vicipaedia
Effossiones in Sichem anno 1961 factae.
Tabula saeculi XVI cum Sichem in Samaria
Litterae Amarna EA 252 a Labayu (dominus urbis Sichem) ad pharaonem Aegyptium Amenhotep III aut filium eius Akhenaten datae (saec. 14 a.C.n., Tell el-Amarna Aegypti, British Museum).
Stela Sebek-khu (Senusret III, 1878–1839 a.C.n.), primum Aegyptiorum bellum in Levantem notum commemorat. Legitur "Tum Sekmem occidit, una cum miserabili Retenu"; Sekmem (s-k-m-m) Sichem esse putatur, "Retunu" quidam populus Levantis.

Sichem[1] (Hebraice שְׁכֶם / שְׁכָם šəkhæm) (Tell Balāṭa) fuit urbs antiqua in Palaestina media sive Samaria, cuius reliquiae in orientali urbis Flaviae Neapolis (hodie: Nablus) margine effossae sunt.

Nomen "Sichem" a radice chanaanitica ŠKM ("umerus / cervices / tergum“) situm prominentem inter montes Garizim et Ebal significat, ubi via transit, quae Mare Mediterraneum cum valle Iordanis connectit. In fontibus Aegyptiis locus Skm(j)m(j) appellatur[2]. In litteris Amarna Accadice scriptis (saec. 14 a.C.n.) nomen Šakmu invenitur.[3] Graece urbs Συχέμ[4] vel Σικιμα[5] vocata est.

Aetas aënea

Loco urbis Sichem iam ante 6000 annos homines sedes constituerunt, aetate aënea media et posteriore (fere 2000–1200 a.C.n.) Sichem urbs chanaanitica erat, quae sub 1900 a.C.n. cum rege suo Ibisch-Hadad in exsecrationis textu Aegyptio commemoratur. Saec. 16/15 ab Aegyptiis deleta denuo restituta est. Urbi Sichem erant plura templa domusque regia. Saec. 12 a.C.n. medio autem Sichem iterum deleta est et per fere 100 annos relicta iacebat. Haec eversio forsitan bello inter Abimelech et urbem Sichem in Biblia descripto facta est[6]

Tempus patriacharum

Narrationes patriarcharum locum cultus maximi momenti fuisse demonstrant: Cum Abraham ceteroqui in regionibus terrae meridianis versetur (Bersabee, Hebron), primus Chanaae locus, quem Abraham contingit, est Sichem:[7] Hic est "quercus Moreh", hic promissio terrae renovatur et ara pro JHVH erigitur.

Etiam Iacobus patriarcha venit "ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan ( ... ) et habitavit iuxta oppidum. Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum ( ... ) et erexit ibi altare et vocavit illud: “ Deus est Deus Israel ”.[8] Antequam Iacobus in Bethel proficiscitur, una cum filiis Simeon et Levi Dinam filiam a cive Sichemensi raptam ulciscitur omnibus urbis viris interficiendis.[9]

Terra Promissa (id est Palaestina) ab Israëlitis occupata ossa Iacobi patriarchae, ut quidem Liber Iosue tradit, in agro eius ad Sichem sepultura afficiuntur,[10] postquam ibidem Duodecim tribus Israël se pacto cum Deo obligaverunt: "Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem. Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini."[11]

Regnum in Sichem

Primum Sichimorum regnum Israeliticum ab Abimelech propriis fratribus occisis constitutum est. Is autem iam tribus annis post pugnando a femina, quae molam ex propugnaculo cuiusdam urbis oppugnatae demisit, necatus est.[12].

Anno 926 a.C.n. Salomone rege mortuo tribus Israeliticae septentrionales in Sichem imperium regis Roboam detractaverunt Ieroboam regem declarantes, qui Sichem caput regni fecit.[13] Postquam autem sedes regia mox in Tirzam et postea in Samariam urbem translata est, Sichem celeriter auctoritate decrescebat.

Urbs sancta Samaritanorum

Iudaei, qui post annum 539 a.C.n. ex Captivitate Babylonica reverterunt, templum Hierosolymitanum denuo aedificaverunt. Cum Samaritanis, qui auxilium praebuerant, rationibus religiosis communitas negatum est, una cum sacerdotibus Hierosolymis expulsis sibi novum sanctuarium in monte Garizim instituerunt et Sichem "urbs sancta" Samaritanorum facta est.[14][15] Fere anno 128 a.C.n. vel 112/111 a.C.n. templum a rege Hasmonaeo Iohanne Hyrcano una cum urbe Samaria deletum est.[16]

Tempus imperii Romani

Postquam Palaestina in dicionem imperii Romani venit, Samaria quosdam annos ab Herode Magno progenieque eius imperio recta est, plerumque autem a praefectis civitatis, inter quos Pontius Pilatus est notissimus. Fontes temporis pauca de urbe tradunt. In evangelio secundum Ioannem urbis Sichar mentio facta est, „iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; erat autem ibi fons Iacob.“[17] Ibi Iesus cum muliere Samarita colloctus esse et nonnullos Samaritanos ad fidem duxisse traditur. Utrum Sichar eadem urbs sit ac Sichem an potius vicus vicinus, disputatur. Primo bello Iudaico pars Samaritanorum arma contra Romanos ceperunt (anno 67); Sichem et mons Garizim a legione quinta Cereali duce expugnati sunt.[18] Anno 72 a Vespasiano imperatore nova urbs nomine Flavia Neapolis a Sichem duo chiliometris distans aedificata est.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Flavia Neapolis.

Reliquiae urbis Sichem

[recensere | fontem recensere]

Anno 1903 archeologi Germania oriundi duce Hermanno Thiersch loco nomine Tell Balata antiquam urbem Sichem invenerunt. Effossiones annis 1913-1934 et 1956-1973 factae sunt. Anno 2010 nova consilia ad urbem porro investigandam capta sunt.

In radicibus collis (Tell) circa sepulcrum Ioseph patriarchae et prope puteum Ioseph iam antiquitus vicus memoriam urbis tradidit. Nomen eius Aramaicum Ballûṭā („quercus“) a „quercu Moreh“ (de quo in Vetere Testamento saepius mentio facta est) repetere videtur. Arabicum Balāṭa nomen continuat. Super „Puteum Iacob“, qui e specu altitudininis 35 metrorum aquam potui accomodatam praebet, a paucis annis ecclesia orthodoxa aedificata est.

Parvus tholus sepulcri Ioseph, quo usque ad saeculum 20 ineuntem Musulmani, Christiani, Iudaei et Samaritani una convenerunt, ut patriarcham venerarentur, locus controversiae unter colonos Iudaeos et incolas vici Muslimos factus et saepius deletus ruina iacet.

  1. Liber Genesis 12,6 et saepissime aliis locis biblicis
  2. Exsecrationis textus E 6 et stela Khu-Sobek (saec. 19 a.C.n.) et Skm (Pap. Anastasi, saec. 13 a.C.n.)
  3. KURŠa-ak-mi, EA 289,23
  4. Actus Apostolorum 7,16
  5. Liber Iudicum 9,1 et saepius
  6. Liber Iudicum 9
  7. Liber Genesis 12
  8. Liber Genesis 33,18ss.
  9. Liber Genesis 34
  10. Liber Iosue 24,32
  11. ibidem 24,24-25
  12. Liber Iudicum 9,54
  13. Liber I Regum 12
  14. Liber Nehemiae 9,10
  15. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae XI:7,2; 8,2
  16. Y. Magen: The Dating of the First Phase of the Samaritan Temple on Mount Gerizim in Light of the Archaeological Evidence. In: O. Lipschits; G. N. Knoppers (ed.): Judah and the Judeans in the Fourth Century B.C.E. Winona Lake 2007, p. 157–211.
  17. Evangelium secundum Ioannem 4,5-6
  18. Flavius Josephus, Antiquitates III: 7,32

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Benjamin Mazar: Shechem – A City of the Patriarchs. In: Biblical Israel. State and People. The Magness Press, The Hebrew University, Israel Exploration Society, Hierosolymis 1992, ISBN 965-223-797-3
  • Wright, G.E.: Shechem. The Biography of a Biblical City, Londinii 1965

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sichem spectant (Shechem, Tel Shchem).
  • Stefan Jakob Wimmer: Sichem. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.