Ranae (Aristophanes)
Ranae (Graece: Βάτραχοι) est comoedia Graeci poetae Aristophanis anno 405 a.C.n. Lenaeis primum docta; palmam reportavit et ita placuit ut anno 404 vel 403 iterum docta sit. Tempore Atheniensibus tragico fabula acta estː nam postquam ad Arginusas pugnatum est factiones sese invicem lacerabant et Lacedaemoniorum victoria iam proxima esse videbatur. In prima comoediae parte Dionysos cum servo Xanthia periculosum et molestum iter ad Inferos suscipit, in quo formidolosus et satis ridiculus deus esse ostenditur ita ut nonnulli critici coniecerint Aristophanem sic Bacchis Euripideis eodem anno doctis et deum celebrantibus parodice respondisse[1]. Post parabasem certamen duorum maximorum poetarum tragicorum et mortuorum spectamus, Aeschyli et Euripidis. Ita non minima fabulae pars ad criticam litterariam pertinet. At apud Aristophanem litterae a politica et civitatis utilitate disjungi nequeunt.
Dramatis personae
[recensere | fontem recensere]- Ξανθίας, Xanthias vel 'Flavus', servus Dionysi. (Servi in dramatibus comicis propter crinem eorum flavum saepe nomen Xanthiam habent.)
- Διόνυσος, Dionysus vel Bacchus
- Ἡρακλῆς, Hercules
- Νέκρος, homo mortuus
- Χάρων, Charon vel portitor mortuorum
- Χόρος βατράχων, chorus ranarum
- Χόρος μυστῶν, chorus initiatorum
- Αἰακός, Aeacus ianitor Plutonis
- Θεράπαινα Περσεφόνης, ancilla Proserpinae
- Πανδοκεύτρια, domina deversorii
- Ἑτέρα πανδοκεύτρια Πλαθάνη, altera domina deversorii Plathane
- Οἰκέτης Πλούτωνος, servus Plutonis
- Εὐριπίδης, Euripides poeta
- Αἰσχύλος, Aeschylus poeta
- Πλούτων, Pluto, rex mortuorum
Scaena ex una parte domum Herculis, ex altera vero domum Plutonis praebebat. Iter inter duas domos, hoc est iter ad Inferos per orchestram factum esse creditur ubi Charonis palus sita erat.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Ὑπόθεσις
- ἐδιδάχθη ἐπὶ Καλλίου ἄρχοντος τοῦ μετὰ Ἀντιγένη διὰ Φιλωνίδου εἰς
- Λήναια. πρῶτος ἦν· Φρύνιχος β Μούσαις, Πλάτων τρίτος Κλεοφῶντι.
- οὕτω δὲ ἐθαυμάσθη τὸ δρᾶμα διὰ τὴν ἐν αὐτῷ παράβασιν ὥστε καὶ
- ἀναδιδάχθη, ὥς φησι Δικαίαρχος.
- Callio archonte, qui post Antigenem fuit, doctum est a Philonido in Lenaeis. Erat primus; Phrynichus secundus Musis, Plato tertius Cleophonti. Tanti aestimatum est hoc drama propter in eo parabasem ut iterum doctum sit, ut ait Dicaearchus.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologusː scaenicorum dramatum deus Dionysus leonina pelle et clava ad imitationem Herculis munitus et a servo Xanthia comitatus qui tergo asini quidem sedet sed simul gravem sarcinam furca sublevatam gerit atque de onere semper queritur, fores Herculis pulsat. Alciden enim de via ad Inferos interrogare cupit quia ille Cerberum olim e mortuorum regno ad vivos traxisset. Ipse Euripidem nuper mortuum ad lucem retrahere decrevit quia nunc boni poetae Athenis desunt. Hercules Dionysi habitum adspiciens multum ridet et primo "celeres" ad inferos vias proponitː strangulatio, venenum, ex alta rupe praecipitatio. Postremo tandem magnam paludem et veterem navicularium eis indicat, ultra quam paludem Demetris mystis occurrent a quibus de necessariis omnibus certiores fient. Ut servus, Xanthias pedibus paludem cum sarcina circumire cogitur et sarcinam circumfert postquam homo mortuus eam secum in nave portare rogatus maiorem mercedem poposcit quam ut Dionysus dare vellet ; Dionysus autem lintrem conscendit atque mox remigare ipse a Charone iubetur quod ei molestum fit. Medio lacu molestior etiam ei occurrit ranarum chorus dissonans Βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοάξ (quae ranae titulum fabulae indidere) cui quam crepitanter pedendo respondet. Quamquam sese tam fortem quam Herculem sese iactat Dionysus cum servum ultra paludem convenit atque Xanthias de quodam monstro terribili loquitur ex formidine vestem polluit.
- Parodosː mystarum chorus intrat Iacchum et Demetrem, mysteriorum deos, hymnis celebrans. Postremo tres Athenienses olim notos irrident.
- Episodiaː Dionysos fores Plutonis pulsat sed cum Aeacus exit et Herculem esse cognoscit Cerberi raptus meminit et monstra inferna in eum immissurum minatur. Tam expavefactus est Dionysus ut vestem cum Xanthia mutet qui Hercules ita fit et sarcinam domino tradit. Mox Persephonae ancilla eis occurrit et dominam optimas dapes et pulcherrimas saltatrices ad reditum herois celebrandum parasse nuntiat. Statim Xanthiam secum vestem rursus mutare iubet Dionysos. Tunc vero duae cauponae Herculem agnoscunt qui cum primum ad Inferos descendit multum cibum apud eas voravit nec pecuniam dedit. Cleonem (qui demagogus cum viveret plebis patronus erat idemque in Inferis facere iocose creditur) arcessitum properantː statim Xanthiam secum vestem rursus mutare iubet Dionysos. Tum Aeacus redux Herculem/Xanthiam comprehendit qui umquam antea ad Inferos descendisse negat et veritatis dictorum comprobandae causa servum quaestioni subiciendum offert. Uter eorum deus sit scire cupiens Aeacus utrumque virgis verberat (verus deus enim non dolebit) sed nihil ex illa probatione evenit (uterque quicquam sentire negat). Postremo Aeacus eos ad Plutonem ducit qui veritatem dinoscere valebit.
- Parabasisː coryphaeus de Atheniensium praesentibus angustiis disserit atque eos adversante fortuna ad concordiam et mutuam inter se benevolentiam hortatur.
- Agonː Xanthias cum collega quodam, Plutonis servo, de dominis male dicit cum in proximo iratae voces audiuntur. Tum certiores fimus Euripidem optimi poetae thronum apud Inferos sibi vindicare, in quo hucusque sine rivale sedebat Aeschylus. Duae factiones certant (Euripidi maior est factio quia viris nequam magis placere dicitur). Ad litem diiudicandam eligitur Dionysos, ut qui in theatro maxime honoratur deus. Uterque poeta argumenta excellentiae suae explicare debebit et vitia adversarii vituperare. Euripides actione carere tragoedias Aeschyleas et grandiloquentià nimià uti ab hominum veritate abhorrente rivali obicit. Aeschylus respondet virtutis magistros in sua civitate primum esse debere poetas nec mediocrium hominum mores in tragicam scaenam inducendos esse (quod saepe fecit Eurpides). Qua de causa Persicorum bellorum aetate Athenienses fortiores honestioresque viri erant quam nunc. Deinde ipsa prologorum verba[2] et musicam (quam apud rivalem varietate carere adfirmat Euripides) diligenter exemplis excutiunt. Singulos versus quoque utriusque poetae libra pendunt[3]. Quamquam Aeschylus vincere videtur adhuc dubitat arbiter Dionysus et utrumque poetam consilium rogat quod Atheniensibus in praesentibus angustiis saluti esse posset. Tandem Plutone interveniente Dionysus Aeschylum eligit quem ad lucem secum ducat Atheniensium non tantum theatro sed etiam ipsi civitati saluti fore posse sperans. Aristophanes enim temporis acti desiderio semper movetur.
- Exodosː irato Euripide Pluto Aeschylo valere dicit qui thronum usque ad suum reditum Sophocli legat, quem optimum poetam tragicum se excepto iudicat. Plures demagogos Athenis pollentes mortuorum deus ad se cito arcessiturum pollicetur (quos nominat Aristophanes), ita ut ad civitatis salutem aliquid conferat quod Aeschylo in pristinis moribus restituendis auxilio esset.
Synopsis
[recensere | fontem recensere]Euripide Sophocleque nuper mortuis, Dionysus, deus dramatis, sicut Hercules vestitus, cum servo suo Xanthia ad inferos descendit Euripidis reportandi causa. In itinere Dionysus artem remigii a Charonte discit; dein canendo cum choro ranarum certat; dein ianitori hostili, servae suavi, feminis iratis occurrit; dein ut a servo Xanthia distinguatur verberatur. Post parabasem, in qua poeta consilium de re publica praebet, Dionysus in prolusione certaminis Aeschyli Euripidisque iudicat in quo poetae 'thronum tragoediae' et reditum ad Athenas petunt. Postea verum certamen vel agon (Graece ἀγών) apparet, cum prologi poetarum comparentur, carmina chororum explicentur, ridicula imitatio monodiae Euripidis narretur, versus cuiusque comparentur, quaestiones de Athenis proponuntur, sed nullum iudicium fieri potest. Cum Pluto Dionysum poetam quem malit legere cogat, Dionysus Aeschylum ὅνπερ ἡ ψυχὴ θέλει (quem animus vult, v. 1468) legit. Dum Euripides irascitur Dionysus et Aeschylus ad Athenas redeunt servatum urbem.
Arbitrium litterarium
[recensere | fontem recensere]Aristophanes Ranas divisisse prope videtur in partes duas. Quid ita? Persona primis et quidem Bacchi partibus functa dei fabulosi ventriosi saepiusque inepti, sed imperiosi, sibi semper constat. Divisa esse fabula videtur eo, quod primum deus ille pelle leonina et fuste sumpto quasi Hercules cum servo suo ad inferos proficiscitur, unde poetam vere tragicum reducat. Nam inde ab anno 407. aut 406., cum quinquaginta annis post Aeschylum Euripides mortuus sit, nullum iam tragoediae auctorem gravem esse superstitem. Quae quidem in itinere acciderent, Aristophanes serie iocosa explicavit. Sed postquam ad Ditem inferosque Bacchus processit, iam altera et quidem diversa fabulae parte coepta poeta optimus eligendus est. Bacchus enim Euripidem Aeschylumque vel potius inter exemplaria tragoediae contraria diiudicare debet. Denique Bacchus secum abducit, quem magis diligit, poetam. Reducit enim Aeschylum, ut qui Atheniensibus magis prodesse posse videatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ H. Jeanmaire, Dionysos, Payot, 1951 p.270 et alibi.
- ↑ Euripideos primos versus uniformes esse probat Aeschylus quibus semper verba "lecythum amisit" aptari possunt (versus 1198-1247). cf Dominique Arnould, "Les prologues d'Euripide : à propos de ληκύθιον ἀπώλεσεν (Aristophane, Grenouilles, v. 1203 sq.)", Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes, 2008ː 17-23.
- ↑ A. W. Verrall, "The Verse-Weighing Scene in the Frogs of Aristophanes", The Classical Review, 1908ː 172-175
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Berglerus, Stephanus et Dukerus, Carolus Andreas. Aristophanis Comoediae Undecim, Graece et Latine. Lugduni Batavorum: apud Samuelem et Ioannem Luchtmans, 1760.
- Collection des Universités de Franceː Aristophane ː Les Thesmophories ; Les grenouilles; texte établi par Victor Coulon,... ; et traduit par Hilaire Van Daele, Les Belles Lettres, 1928
- Kenneth Dover, ed., Aristophanes: Frogs. Oxonii: Clarendon Press, 1993. ISBN 0-19-814773-2
- Scholies anciennes aux "Grenouilles" et au "Ploutos" d'Aristophane (cur. Marcel Chantry), Les Belles Lettres, 2009 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Angela Maria Andrisano, Malika Bastin Hammou, Charalampos Orfanos, "Le choeur des grenouilles (Aristophane, Grenouilles, 209-268)" in Actes du colloque international organisé par l’équipe PLH-CRATA, 9-10 décembre 2009. Université de Toulouse Le Mirail, 2015ː 115-131
- Annie Bélis, "Aristophane, grenouilles v. 1249-1364 : Eschyle et Euripide μελοποιοὶ", Revue des Études Grecques, 1991ː 31-51
- Jean Carrière, "Aux Enfers avec Aristophane : comment jouer la catabasis des Grenouilles ?", Pallas. Revue d'études antiques, 1968ː 7-15
- Petrus Jacobus Cosijn, Commentatio literaria continens annotatiunculas ad Aristophanis Ranas, Traiecti ad Rhenum, 1865
- Jean Defradas, "Le chant des Grenouilles : Aristophane critique musical", Revue des Études Anciennes, 1969ː 23-37
- Marie-Hélène Delavaud-Roux, "Rythmes, musiques et danses dans les vers 209 à 220 des Grenouilles d’Aristophane" in Musiques et danses dans l'antiquité, Presses universitaires de Rennes, 2011ː 209-223
- Paul Demont, "La peur et le rire : la perception de l'esclavage dans les Grenouilles d'Aristophane" in Fear of slaves, 2007ː 179-192
- Martha Habash, "Dionysos' Roles in Aristophanes' "Frogs"", Mnemosyne, 2002ː 1-17
- J. T. Hooker, "The Composition of the Frogs", Hermes, 1980ː 169-182
- Christine Hunzinger, "Aristophane, lecteur d'Euripide" in Actes du 10ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 1er & 2 octobre 1999, 2000ː 99-110
- David Konstan, "Poésie, politique et rituel dans les Grenouilles d'Aristophane", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1986ː 291-308
- Cécile Morana-Corbel, "Le Bestiaire d'Aristophane", L'information littéraire 2003ː 42-45
- Le Bestiaire d'Aristophane, Les Belles Lettres, 2012 Recensio critica
- James Redfield, "Comedy, Tragedy, and Politics in Aristophanes' "Frogs"", Chicago Review, 1962ː 107-121
- Charles Paul Segal, "The Character and Cults of Dionysus and the Unity of the Frogs", Harvard Studies in Classical Philology, 1961ː 207-242
- J. T. Sheppard et A. W. Verrall, "Politics in the Frogs of Aristophanes", The Journal of Hellenic Studies, 1910ː 249-259
- Monique Trédé, "Aristophane, critique littéraire" in Actes du 10ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 1er & 2 octobre 1999, 2000ː 129-139
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Ranae (Aristophanes) apud Vicifontem. |
Acharnenses · Equites · Nubes · Vespae · Pax · Aves · Lysistrata · Thesmophoriazusae · Ranae · Ecclesiazusae · Plutus | |