Jump to content

Quarcum deorsum

E Vicipaedia
Signum Nomen Onus Massa
Lat. Ang.
Primum genus
d deorsum down 1/3 ~ 5 MeV/c²
u sursum up +2/3 ~ 3 MeV/c²
Secundum genus
s mirum strange 1/3 95 ± 25 MeV/c²
c lepor charm +2/3 1,8 GeV/c²
Tertium genus
b imum bottom 1/3 4,5 GeV/c²
t summum top +2/3 171 GeV/c²
Murray Gell-Mann
Georgius Zweig.

Quarcum deorsum,? vel quarcum d,[1] omnium quarcorum est secundum a levissimo, quasi particula elementaris, et magna materiei pars. Quae particula, una cum quarco sursum, neutrona (unum quarcum sursum, duo quarca deorsum) et protona (duo quarca sursum, unum quarcum deorsum) nucleorum atomicorum constituit. Pars est primae materiei aetatis, atque onus electricum1/3 e et massam nudam 4.7+0.5
−0.3
 MeV/c2
? habet.[2] Quarcum deorsum, sicut omnia quarca, est fermion elementare cui est versus 1/2,? et quod omnes quattuor vires fundamentales[3] patitur, quae sunt gravitatio, electromagnetismus, vires debiles, et vires fortes. Antiparticula quarci deorsum est antiquarcum deorsum,[4] quod ab eo differt solum quod nonnullae ex eius proprietatibus, sicut onus electricum, magnitudinem aequam sed signum oppositum exhibent.

Exsistentia quarci (una cum exsistentia quarcorum sursum et miri) anno 1964 a Murray Gell-Mann et Georgio Zweig assumpta est ad positam hadronum taxinomiam per Octuplam Viam explicandam.[5] Quarcum deorsum per experimenta apud Sedem Acceleratoris Linearis Stanfordiensem anno 1968 primum observatum est.

Nexus interni

  1. Signum d, Anglicum down significans.
  2. Tanabashi et al. 2018.
  3. Etiam interactiones fundamentales appellatae.
  4. Aliquando quarcum antideorsum et antideorsum tantum appellatum.
  5. Gell-Mann (1964) 2000.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ali, A., et G. Kramer. 2011. "JETS and QCD: A historical review of the discovery of the quark and gluon jets and its impact on QCD." European Physical Journal H 36 (2): 245. doi:10.1140/epjh/e2011-10047-1.; Bibcode 2011EPJH...36..245A. Arxiv 1012.2288. S2cid 54062126.
  • Gell-Mann, Murray. (1964) 2000. "The Eightfold Way: A theory of strong interaction symmetry." In The Eightfold Way, ed. Murray Gell-Mann et Yuval Ne'eman. Westview Press. ISBN 978-0-7382-0299-0. Primum impressus 1961: "The Eightfold Way: A theory of strong interaction symmetry". Synchrotron Laboratory Report CTSL-20. California Institute of Technology.
  • Nave, R. "Quarks." In HyperPhysics. Department of Physics and stronomy, Georgia State University. Editio interretialis.
  • Pickering, A. 1984. Constructing Quarks. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-66799-7.
  • Tanabashi, M., et al. (Particle Data Group). 2018. "Review of Particle Physics." Physical Review D 98 (3): 1–708. doi:10.1103/PhysRevD.98.030001. Bibcode 2018PhRvD..98c0001T. PMID 10020536. Editio interretialis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Fermiones:

Quarcia · Leptones

Leptones:

Electrones · Myones · Tauones · Neutrina

Bosones gauge:

Photones · Gluones · bosona W+, W- et Z0 · boson Higgsianum

Hypotheticae:

Graviton · Tachyon

Particulae compositae:
Hadrones:

Baryones · Mesones

Baryones:

Protones · Neutrones · Hyperones

Mesones:

Piones · Kaones