Jump to content

Podcast

E Vicipaedia

Podcast appellatur archivum illud sonans digitale, saepe sub formis MP3 vel AAC (haec extrema aliquando continet imagines quietas et ligamina interretalia), quod per podcasting divulgatur in interreti et renovatur per RSS. Podcast quoque spectat ad quarundam digressionum seriem secundum formam, qua distribuuntur.

Origo nominis

[recensere | fontem recensere]

Verbum "podcast" a diurnario Britannico The Guardian fictum est, die 12 mensis Februarii anno 2004. Tunc autem vox non spectabat ad transmissiones per RSS. Mense vero Septembri eiusdem anni, Dannius Gregorius novo verbo usus est, ut rationem illam describeret, quae Adamo Curry usui erat. Quod verbum duobus aliis componitur: Pod (Personal On Demand, cuius interpretatio ad verbum est "inquisitio privata") et broadcast (transmissio radiophonica vel televisifica). Poadcast, quod video praebeat, dicitur videocast et apparet sub forma MP4.

Podcast exoritur ergo ut nova communicationis via, libera et utilissima, per quam transmittuntur res, soni, imagines. Haec omnia facile, celeriter et gratis pervulgantur in interreti.

Nexus interni