Jump to content

Pidgin

E Vicipaedia

Pidgin est lingua simplex, quae ad communicationem adiuvandam crevit inter duas pluresve partes, quibus lingua communis deest. Proprium linguarum pidgin illud est, quod conlocutores circumscripto vocabulario utuntur. Morphologia linguarum pidgin nulla est, aut in minimum redacta.

Pidgin lingua ethnica cuiusquam populi aut societatis non esse solet, sed secundum locum obtinet, solet enim ab immigrantibus in suo novo loco habitationis adhiberi, aut in modum linguae francae in zona contactus incolarum urbis, sicut in portu a multis frequentato. Linguis pidgin multi fuerunt usus etiam in coloniis, cum lingua nationis dominantis cum vernaculis indigenarum et servorum illic deductorum inter se mixtae sunt.

Qui lingua pidgin loquitur, pro sua parte suam adhibet linguam vernaculam, quam quidem vocabulis linguae conlocutoris ditat. Minimis utitur structuris formalibus, ne communicationibus obstet inter homines alienis vernaculis instructos; itaque suam grammaticam in minimum et necessarium redigit. Nonnullae linguae pidgin gradum linguae primariae consecutae sunt. Talem linguam pidgin, cuius usui homines satis multi nati sunt, decet linguam creolam appellare.

Pidgin antiquissima fuisse videtur dialectus a nautis et mercatoribus Mediterraneis adhibita a saeculo XIV, quae in usu usque ad finem saeculi XIX durabat. Multae aliae linguae pidgin ortae sunt ex industria commerciali Europaeorum; pidgin Quanchei orta est in portibus Sinensibus ad usum negotiatorum. Alia causa linguarum pidgin fuit Afrorum in servitutem redactorum in colonias Americanas et Caribicas deductio.

De etymologia

[recensere | fontem recensere]

Origo vocabuli non liquet. Notissima est opinio eorum, qui in pidgin pronuntiationem Sinensem vocabuli Anglici business ('negotium') latere putant; nec meliorem opinionem dixerunt, qui pidgin duxerunt a dictione pigeon English ('lingua Anglica columbina'). Vocabulum 洋涇濱, 洋泾滨, yáng jīng bīn, quo Sinenses pidgin significant, suam originem trahit a nomine rivi Jing, qui Sciamhaevi in confinio terrarum Francogallis et Anglis conductarum fluit. Pidgin English est nomen datum ab advenis Anglophonis ad linguam pidgin Sinensem-Anglicam-Lusitanam qua utebantur pro commercio in Quancheo per saecula 18 et 19; in Sina haec lingua franca nuncupabatur "Anglica Quanchei".


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alcaraz Varó, E., et M. A. Martínez Linares. 1997. Diccionario de lingüística moderna. Barcelona: Ariel.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Index linguarum pidgin in usu plus aut minus publico in actualitate, ex Ethnologue (Anglice)