Jump to content

Phocas

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Phocas I)
Wikidata Phocas
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 547; Thracia
Obitus: 610; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum

Familia

Genitores: ; Domentzia
Coniunx: Leontia
Proles: Domentzia

Phocas (Graece Φωκᾶς) erat Imperator Romanus Orientalis a 23 Novembris 602 usque ad 5 Octobris 610.

Phocas fuit centurio exercitus in Thracia. Anno 602, hi milites seditionem moverunt, Phocam ducem creantes.[1] Ei enim pace a Mauritio imperatore cum Avaribus facta contenti non erant, quod is captivos commilitones ab Avaribus non poposcerat. Nam imperatorem avarum esse putaverunt. Praeterea in locis trans Danubium, in terram barbarorum hiemare iussi sunt. Etiam incolae Constantinopolis Mauritio maledixerunt propter bellum contra Slavos continuatum. Itaque Phocas cum militibus, a quibus exarchus nominatus est, Constantinopolim profectus litteras ad Theodosium, filium Mauritii misit flagitantes, ut, postquam Mauricius abdicaret, ipse Theodosius imperium susciperet. Sed pater imperium transferre noluit. Inter tumultum Mauritius in navicula cum filiis uxoreque Asiam fugiebat, ubi milites fideles manebant, sed ventis adversis in insulam parvam delatus est. Interim Phocas urbem intravit et incolis imperator salutatus est.

Postquam imperium iniit et Leontia uxor Augusta coronata est, Mauritius 27 Novembris 602 filiique sui iussu Phocae capti, cruciati, caesi sunt. Dum regnat, multas seditiones internas supprimere debuit, praesertim, cum factiones circi inter se pugnabant. Phocas autem multos inimicos etiam senatores cecidisse dicitur. Anno 605 et uxor Mauricii et filiae necatae sunt.

Bellum contra Langobardos in Italiam pace finivit; quo facto, Gregorius I Papa gratiam ei egit, quamquam magnam partem Italiae imperio amisit. Ravennam tantum tenuit Smaragdo novo exarcho. Anno 607, papam esse primum episcopum probavit. Idcirco Romae in foro ei columna erecta est, quod monumentum supremum antiquitatis in eo loco est. Bellum contra Avaros et Slavos non renovabat, quod in oriente novum periculum imminebat. Nam Chosroes II rex Persarum bellum Mesopotamiae et Syriae et etiam Cappadociae provinciis bellum intulit et eas inter annos 605 et 607 expugnavit.

Ruina et mors

[recensere | fontem recensere]

Anno 608, Heraclius, exarchus Karthaginis, coniurationem fecit, filius eius, Heraclius Nicetas, Alexandriam acerrimis pugnis expugnavit. Tum etiam Constantinopolitani seditionem fecerunt, Phocam ceperunt et ad Heraclium protulerunt. Iussu novi imperatoris, multis cruciatibus caesus est.[2]

  1. Der Neue Pauly, s.v. Phokas(4), T. IX C. 942
  2. Frank Thiess, Die griechischen Kaiser (Vindobona: 1992).
Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus

Antecessores:
Imp. Caesar Mauricius Tiberius Augustus (sine collega anno 583)
Consul
603
sine collega
Successores:
Heraclius senior et Heraclius iunior (anno 608)