Jump to content

Maria Pickford

E Vicipaedia
Wikidata Maria Pickford
Res apud Vicidata repertae:
Maria Pickford: imago
Maria Pickford: imago
Maria Pickford: subscriptio
Maria Pickford: subscriptio
Nativitas: 8 Aprilis 1892; Torontum
Obitus: 29 Maii 1979; Sancta Monica
Patria: Canada
Nomen nativum: Gladys Louise Smith

Familia

Genitores: John Charles Smith; Charlotte Hennessy
Coniunx: Owen Moore, Douglas Fairbanks, Charles Rogers

Memoria

Sepultura: Forest Lawn Memorial Park
Maria Pickford

Maria (Anglice Mary) Pickford (nata nomine Gladys Louise Smith die 8 Aprilis 1892 Toronti, mortua 29 Maii 1979 Sanctae Monicae) actrix cinematographica Canadiensis fuit.

Origo et iuventus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius Ioannes Carolus Smith fuit, mater Elisabeta Carolota Printer, quae nominibus fictis Charlotte Hennessy atque Charlotte Pickford actrix agebat. Fratrem Iacobum Smith (1896 - 1933) et sororem Carolottam Smith (1895 - 1936) habuit. Cum Maria quinque annos nata esset, pater mortuus est. Maria mox in theatris agebat et fortunas familiae tollebat. Anno 1909 primo in pellicula egit (vide infra).

Deinde Pickford multis in pelliculis egit et anno 1919 una cum Carolo Chaplin, D.W. Griffith et Douglas Fairbanks seniore societatem cinamatographicam United Artists condidit. Anno 1930 Praemium Academiae accepit. Anno 1933 ultima in pellicula egit.

Maria Pickford ter nupsit. Annis 1911 - 1920 Owen Moore eius maritus fuit, tum ad annum 1936 Douglas Fairbanks senior et tandem anno 1937 Carolo Roger nupsit. Quod matrimonium ad mortem Mariae mansit. Maria et Carolus puerum (anno 1943) et puellam (1944) adoptaverunt.

Pelliculae selectae

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Pickford spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!