Malea
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Malea (discretiva).
Malea[1] (Graece: Μαλέα, Neograece: ακρωτήριο Μαλέας) est promuntorium Graeciae et extremitas Peloponnesi austro-orientalis. Cythera insula ad meridiem a Malea sita est et Elaphonesos ad occidentem.
Etiam ab Homero memoratur[2]; nam Ulixes narrat a tempestate naves eius prope Maleam raptas esse et novem dies erravisse. Strabo quoque dicit ut a vento septentrionali mare iuxta Maleam assidue vexaretur et proverbium Graecum citat Μαλέας δὲ κάμψας ἐπιλάθου τῶν οἴκαδε, Malea circumventa familiarium obliviscaris[3]. Pharus anno 1883 in promunturio constructus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E.g., Plin. Hist. nat. IV 12 60.
- ↑ Odyssea IX 31.
- ↑ VIII 6, 20.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 36°26′17″N 23°11′55″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |